lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 iunius 2013
Sacratissimi Cordis Iesu, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Auctor beáte sǽculi,
Christe, Redémptor ómnium,
lumen Patris de lúmine
Deúsque verus de Deo:

Amor coégit te tuus
mortále corpus súmere,
ut, novus Adam, rédderes
quod vetus ille abstúlerat:

Ille amor, almus ártifex
terræ marísque, et síderum,
erráta patrum míserans
et nostra rumpens víncula.

Non corde discédat tuo
vis illa amóris íncliti:
hoc fonte gentes háuriant
remissiónis grátiam.

Ad hoc acérbam lánceam
passúmque ad hoc est vúlnera,
ut nos laváret sórdibus
unda fluénte et sánguine.

Iesu, tibi sit glória,
qui corde fundis grátiam,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Suávi iugo tuo domináre, Dómine, in médio inimicórum tuórum.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Suávi iugo tuo domináre, Dómine, in médio inimicórum tuórum.

Ant. 2 Miséricors et miserátor Dóminus: escam dedit timéntibus se.

Psalmus 110 (111)
Magna opera Domini

Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens. (Ap 15, 3)

1 Confitébor Dómino in toto corde meo, *
      in consílio iustórum et congregatióne. –

2 Magna ópera Dómini, *
      exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
3 Decor et magnificéntia opus eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Memóriam fecit mirabílium suórum, *
      miséricors et miserátor Dóminus.
5 Escam dedit timéntibus se; *
      memor erit in sǽculum testaménti sui. –

6 Virtútem óperum suórum annuntiávit pópulo suo, †
      ut det illis hereditátem géntium; *
7     ópera mánuum eius véritas et iudícium.
  Fidélia ómnia mandáta eius, †
8     confirmáta in sǽculum sǽculi, *
      facta in veritáte et æquitáte.
9 Redemptiónem misit pópulo suo, *
      mandávit in ætérnum testaméntum suum. –

   Sanctum et terríbile nomen eius. *
10    Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
   intelléctus bonus ómnibus faciéntibus ea; *
       laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Miséricors et miserátor Dóminus: escam dedit timéntibus se.

Ant. 3 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.

LECTIO BREVIS

Eph 2, 4-7
Deus, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo et conresuscitávit et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu, ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ in bonitáte super nos in Christo Iesu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Christus diléxit nos et lavit nos*in sánguine suo.
R. Christus diléxit nos et lavit nos*in sánguine suo.
V. Et fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri.
R. In sánguine suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christus diléxit nos et lavit nos*in sánguine suo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus in sinum et cor suum, recordátus misericórdiæ suæ, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus in sinum et cor suum, recordátus misericórdiæ suæ, allelúia.

PRECES
Iesum, réquiem animárum, deprecémur, fratres, et ab eo postulémus:
     Rex amantíssime, miserére.

Iesu, cuius cor láncea est perforátum, sánguinem et aquam effúndens, ut sponsa tibi nascerétur Ecclésia,
eam sanctam fac et immaculátam.
Iesu, templum Dei sanctum, ab homínibus solútum et a Patre íterum excitátum,
Ecclésiam fac tabernáculum Altíssimi.
Iesu, rex et centrum ómnium córdium, in caritáte perpétua nos díligens et áttrahens míserans,
fœdus novum cum ómnibus rénova.
Iesu, pax et reconciliátio nostra, in unum novum hóminem omnes pace compónens, et per crucem interfíciens inimicítias,
accéssum tríbue ad Patrem.
Iesu, vita et resurréctio nostra, oneratórum reféctio et réquies animárum,
peccatóres ad te áttrahe.
Iesu, factus obœdiens usque ad mortem crucis propter nímiam tuam caritátem,
omnes in tua pace dormiéntes resúscita.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut qui, dilécti Fílii tui corde gloriántes, eius præcípua in nos benefícia recólimus caritátis, de illo donórum fonte cælésti supereffluéntem grátiam mereámur accípere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)