lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 september 2013
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum

AD VESPERAS


Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Deus, tuórum mílitum
sors et coróna, prǽmium,
laudes canéntes mártyris
absólve nexu críminis.

Hic (Hæc) testis ore prótulit
quod cordis arca crédidit,
Christum sequéndo répperit
effusióne sánguinis.

Hic (Hæc) nempe mundi gáudia
et blandiménta nóxia
cadúca rite députans,
pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter
et sústulit viríliter;
pro te refúndens sánguinem,
ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici
te póscimus, piíssime;
in hoc triúmpho mártyris
dimítte noxam sérvulis.

Ut consequámur múneris
ipsíus et consórtia,
lætémur ac perénniter
iuncti polórum sédibus.

Laus et perénnis glória
tibi, Pater, cum Fílio,
Sancto simul Paráclito
in sæculórum sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 144
I

1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
      qui docet manus meas ad prœlium *
      et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
      refúgium meum et liberátor meus;
   scutum meum, et in ipso sperávi, *
      qui subdit pópulum meum sub me. –

3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
      aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
      dies eius sicut umbra prætériens. –

5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
      tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
      emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
      éripe me et líbera me de aquis multis,
   de manu filiórum alienigenárum, †
8     quorum os locútum est vanitátem, *
      et déxtera eórum déxtera mendácii. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

9  Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
       in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
       qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
11 Eripe me et líbera me *
       de manu filiórum alienigenárum,
    quorum os locútum est vanitátem, *
       et déxtera eórum déxtera mendácii. –

12 Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *
       in iuventúte sua;
    fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *
       sculptæ ut structúra templi.
13 Promptuária nostra plena, *
       redundántia ómnibus bonis;
    oves nostræ in mílibus †
       innumerábiles in campis nostris, *
14    boves nostræ crassæ.
    Non est ruína macériæ neque egréssus, *
       neque clamor in platéis nostris.
15 Beátus pópulus, cui hæc sunt; *
       beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)