lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 september 2013
Pro O.P.: B. Francisci Posadas, presbyteri, pro commemoratione

AD VESPERAS


Cordubæ in Hispania anno 1644 ortus ex humili fructuum negotiatore, anno 1663, multis superatis difficultatibus, regulam Ordinis est professus. Sancti Vincentii Ferrer æmulator, factus est apostolus fervens cuius fama totam Hispaniam peragravit. Misericors erga pauperes, ægrotos et captivos, quibus donabat omnia quæ pro se habebat, humiliter reprehensiones recepit et ludibria quibus percussus fuit. Mortuus est die 20 septembris 1713 et Pius VII die 20 septembris 1818 inter beatos eum rettulit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,

Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.

Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.

Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam tibi, Dómine, et mirabília tua narrábo.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam tibi, Dómine, et mirabília tua narrábo.

Ant. 2 Oculi ómnium in te sperant, Dómine; prope es ómnibus invocántibus te.

II

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Oculi ómnium in te sperant, Dómine; prope es ómnibus invocántibus te.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iustæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculórum.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Francíscum presbýterum, supérnæ caritátis dulcédine perfúsum, verbi tui præcónem exímium effecísti, eius intercessióne concéde ut in tua semper dilectióne vivámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)