Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
PER ANNUM, hebd. XXXI
Pro O.P.: Bb. Alphonsi de Navarete, presbyteri, et sociorum martyrum in Iaponia, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Post quem illustre obierunt martyrium, vel usque ad ignem, undecim presbyteri ex Europa, necnon septem religiosi et duodeviginti viri ac mulieres ex Iaponia, omnes una aliave professione ad Ordinem Prædicatorum cooptati (novitii scilicet, cooperatores, sodales laici). Quorum in fide et passione socii fuerunt sexaginta tres sodales Societatis sacratissimi Rosarii aliique duodeviginti christifideles, e quibus quattuor mortem subierunt habitu Ordinis induti. Eorum corpora plerumque cremata et dispersa fuerunt.
Hos omnes Pius IX anno 1867 sollemniter inter Beatos rettulit una cum aliis qui eodem tempore ibidem passi sunt.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Sanctórum méritis ínclita gáudia
pangámus, sócii, géstaque fórtia;
nam gliscit ánimus prómere cántibus
victórum genus óptimum.
Hi (Hæ) sunt quos rétinens mundus inhórruit,
ipsum nam stérili flore peráridum
sprevére pénitus teque secúti sunt,
rex, Christe, bone cǽlitum.
Hi (Hæ) pro te fúrias sǽvaque sústinent;
non murmur résonat, non querimónia,
sed corde tácito mens bene cónscia
consérvat patiéntiam.
Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere
quæ tu martýribus múnera prǽparas?
Rubri nam flúido sánguine láureis
ditántur bene fúlgidis.
Te, trina Déitas únaque, póscimus,
ut culpas ábluas, nóxia súbtrahas,
des pacem fámulis, nos quoque glóriam
per cuncta tibi sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Sancti tui exsúltent, Dómine, intrántes in tabernáculum tuum.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Sancti tui exsúltent, Dómine, intrántes in tabernáculum tuum.
Ant. 2 Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Elégit Dóminus Sion in habitatiónem sibi.
Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.
11,17 Grátias ágimus tibi, *
Dómine Deus omnípotens,
qui es et qui eras, *
quia accepísti virtútem tuam magnam
et regnásti. –
18 Et irátæ sunt gentes, *
et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
et réddere mercédem servis tuis
prophétis et sanctis *
et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –
12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
et potéstas Christi eius,
quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri
die ac nocte. –
11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
et propter verbum testimónii sui;
et non dilexérunt ánimam suam *
usque ad mortem.
12 Proptérea lætámini, cæli *
et qui habitátis in eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.
R. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.
V. Et gloriámini, omnes recti corde.
R. Et exsultáte, iusti.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætámini in Dómino, * et exsultáte, iusti.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in
vita sua, imitáti sunt in morte sua, et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
Vel, præsertim in cantu:
Si coram homínibus torménta passi sunt, spes electórum est immortális in ætérnum.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in
vita sua, imitáti sunt in morte sua, et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
Vel, præsertim in cantu:
Si coram homínibus torménta passi sunt, spes electórum est immortális in ætérnum.
PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
Te, Dómine, celebrámus.
Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
Te, Dómine, celebrámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Maiestátis tuæ cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per Beatórum mártyrum
Alphónsi et sociórum prædicatiónem populórum Extrémi Oriéntis córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei
stabilitáte firméntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)