lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 februarius 2018
Feria Quarta Cinerum

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámus cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
      Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *
      et servórum suórum miserébitur. –

15 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum:
16 os habent et non loquéntur; *
      óculos habent et non vidébunt;
17 aures habent et non áudient; *
      neque enim est spíritus in ore ipsórum.
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

19 Domus Israel, benedícite Dómino; *
      domus Aaron, benedícite Dómino;
20 domus Levi, benedícite Dómino; *
      qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. –

21 Benedíctus Dóminus ex Sion, *
      qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Phil 2, 12b-15a
Cum metu et tremóre vestram salútem operámini; Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
V. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R. Miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Cum facis eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Cum facis eleemósynam, nésciat sinístra tua quid fáciat déxtera tua.

PRECES
Glória et honor Deo, qui fœdus novum et ætérnum cum pópulo suo pépigit in sánguine Christi, et rénovat in sacraménto altáris. Sic eum rogémus:
     Bénedic, Dómine, pópulum tuum.

Dírige, Dómine, in voluntáte tua mentes populórum atque regéntium,
ut sincére ad commúne ómnium bonum annitántur.
Auge devotiónem eórum, qui, relíctis ómnibus, secúti sunt Christum,
ut præclárum homínibus sanctitátis Ecclésiæ testimónium prǽbeant et exémplum.
Qui cunctos hómines ad imáginem tuam fecísti,
fac ut ab iniústa inæqualitáte abhórreant.
Omnes errántes ad tuam reduc amicítiam et veritátem,
et doce nos illis adiuméntum impéndere.
Da defúnctis in tuam glóriam introíre,
teque in ætérnum collaudáre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde nobis, Dómine, præsídia milítiæ christiánæ sanctis inchoáre ieiúniis, ut, contra spiritáles nequítias pugnatúri, continéntiæ muniámur auxíliis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)