lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 iunius 2019
Pro O.P.: S. Petri de Verona, presbyteri et martyris, memoria

AD VESPERAS


Saeculo xu exeunte Veronae in Italia, parentibus Manichaeorum asseclis natus, puerulus ad fidem catholicam conversus est. Adulescens, studiorum causa, Bononiam petiit et Ordinem amplexus est, praedicatione sancti Dominici — a quo habitum accepit — impulsus. Inde praedicationi dedi¬tus est praecipue apud Catharos ac, Magistro sancto Domi¬nico, evangelica regula dialogo utens, Evangelii salutis praeco et testis praeclarus effectus.
Spiritus Sancti donis mirifice suffultus, in verae fidei propagationem et defensionem impense adlaboravit, de cuius promotione in populo sollicitus, «Consociationes fidei» et « Confraternitates laudum B. V. Mariæ » instituit. Fraternitatis amator et sectator, communitariam vitam ferventer promovit, sapienter ut prior ordinavit strenueque defendit. De bono quoque spirituali Sororum valde sollicitus, illis peramanter astitit consilio et adhortatione atque ut moderator spiritus plurimum profuit.
Postremo vitæ tempore, inquisitoris officio auctus, medietate anni 1251, apostolicam missionem summa cum humanitate efficaciter implevit. Die 6 aprilis 1252 Como Mediolanum revertens haereticorum gladio occubuit « pro fidei pietate et oboedientia romanæ Ecclesiae», suprema voce symbolum Credo confitens et sanguine firmans. Unus ex sicariis, Carinus, postea Ordinem amplexus est. Die 9 martii 1253 Innocentius IV Petrum in sanctorum catalogum adscripsit et festum die 29 aprilis statuit. Post novissimam instaurationem liturgicam eius festum hodierno celebratur die translationis reliquiarum anniversario (1340).

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Exsúltet claro sídere
fulgens mater Ecclésia:
Petrus Martyr in ǽthere
nova profúdit gáudia.

Pauper, pudícus, húmilis,
Christo se totum dédicat,
in lege Dei dócilis,
verbis, exémplis prǽdicat.

Roboráre cum nítitur
fidem, verbi præcónio,
pro fide tandem cǽditur
hæreticórum gládio.

Dum sic in petra fídei
Petri tenet vestígia,
ad Petram Christum próvehi
merétur cum victória.

Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu: placébo Dómino in regióne vivórum. Allelúia.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui

Pax super Israel Dei. (Gal 6, 16)

1 Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
      non commovébitur, in ætérnum manet. –

2 Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
      et Dóminus in circúitu pópuli sui *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.
3 Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
      ut non exténdant iusti ad iniquitátem manus suas. –

4 Bénefac, Dómine, bonis *
      et rectis corde.
5 Declinántes autem per vias pravas †
      addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
      Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus erípuit ánimam meam de morte, óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu: placébo Dómino in regióne vivórum. Allelúia.

Ant. 2 O Dómine, ego servus tuus, vota mea reddam tibi in átriis domus tuæ in ætérnum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 O Dómine, ego servus tuus, vota mea reddam tibi in átriis domus tuæ in ætérnum.

Ant. 3 Agnus qui occísus est, redémit nos in sánguine suo et fecit nos Deo nostro regnum et sacerdótes

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Agnus qui occísus est, redémit nos in sánguine suo et fecit nos Deo nostro regnum et sacerdótes
 

LECTIO BREVIS

1 Tim 6, 11-14
Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus. Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi.

 

RESPONSORIUM BREVE

Tempore per annum:
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

Tempore paschali:
V. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei.* Allelúia, allelúia.
R. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei.* Allelúia, allelúia.
V. Et lætabúntur omnes recti corde.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fulgébunt iusti, sicut sol in conspéctu Dei.* Allelúia, allelúia.

 

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Grátias agámus Dómino Deo nostro qui secúndum magnam misericórdiam suam, per mortem beáti Petri, fratris nostri, veritátem fídei sublimávit. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Iste est qui pro lege Dei sui morti se trádidit: non dubitávit mori; ab iníquis interféctus est, et in ætérnum vivit cum Christo, Agnum secútus est et accépit palmam.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Grátias agámus Dómino Deo nostro qui secúndum magnam misericórdiam suam, per mortem beáti Petri, fratris nostri, veritátem fídei sublimávit. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
Iste est qui pro lege Dei sui morti se trádidit: non dubitávit mori; ab iníquis interféctus est, et in ætérnum vivit cum Christo, Agnum secútus est et accépit palmam.

PRECES
Honor et glória Christo, qui fidéles fecit Spíritus Sancti partícipes. Clamémus:
     Christe, audi nos.

In Ecclésiam a Patre Spíritum Sanctum effúnde,
ut illam puríficet, róboret atque dilátet.
Spíritu tuo duc, Dómine, eos qui potestáte nos regunt,
ut minístri tui sint ad ómnium bonum.
Mitte Spíritum tuum, patrem páuperum,
ut omnes ínopes adiuvándo súblevet.
Pro ómnibus tuórum dispensatóribus mysteriórum te deprecámur,
ut semper fidéles inveniántur.
Redemptiónem tuam in animábus corporibúsque pérfice defunctórum,
quam passióne, resurrectióne et ascensióne tua operátus es.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, fídei auctor et custos, qui beátum Petrum in professióne veræ fidei perseverántem martýrio coronásti, concéde fidélibus tuis, ut eándem fidem ore et ópere profiténtes, salútem inde reportémus animárum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)