lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 october 2019
Pro O.P.: B. Petri Geremia, presbyteri, pro commemoratione

AD VESPERAS


Panormi [Palermo] anno 1399 natus, fervido ingenio iuris studio deditus, patre nesciente, Bononiæ studia reliquit ad Ordinem amplectendum. Fæsulis, in conventu S. Dominici, priore S. Antonino, anno 1423 vota emisit. Regulari observantiæ, in Capitulo generali anni 1426 promotæ, quam maxime fovit et optime meritus est, conventus regendo (inter quos enituit ab anno 1428 conventus ille Panormitanus a S. Zita nuncupatus), ac studium et sacram prædicationem promovendo. In Concilio Florentino, quo papa Eugenius IV anno 1439 eum advocaverat, excelsus fuit fide, eruditione et soliditate argumentorum. In Siciliam rediens Panormi constitit ibique mortuus est, die 3 martii 1452, miraculis clarus. Pius VI cultum confirmavit die 12 maii 1784. Eius corpus in Ecclésia Ordinis Pantheon nuncupata, Panormi, honorifice colitur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,

Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.

Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.

Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Psalmus 40 (41)
Infirmi oratio

Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

2 Beátus, qui intéllegit de egéno, *
      in die mala liberábit eum Dóminus.
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
      et beátum fáciet eum in terra *
      et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
      univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. –

5 Ego dixi: «Dómine, miserére mei; *
      sana ánimam meam, quia peccávi tibi».
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
      «Quando moriétur, et períbit nomen eius?».
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
      cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
      egrediebátur foras et detrahébat. –

8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; *
      advérsum me cogitábant mala mihi:
9 «Malefícium effúsum est in eo; *
      et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
       qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. –

11 Tu autem, Dómine, miserére mei *
       et resúscita me, et retríbuam eis.
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
       quia non gaudébit inimícus meus super me;
13 me autem propter innocéntiam suscepísti *
       et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. –

14 Benedíctus Dóminus Deus Israel *
       a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ad errántes in viam iustítiæ revocándos et christiánam ac regulárem vitam instaurándam Beátum Petrum ineffábili grátia sublimásti, diláta quǽsumus, illíus intercessióne corda nostra ut, tua caritáte fervéntes, sémitam mandatórum tuórum semper currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)