lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2020
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione

AD VESPERAS


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,

Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.

Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.

Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)

I

1 Deus, iudícium tuum regi da *
      et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
      et páuperes tuos in iudício. –

3 Afferant montes pacem pópulo, *
      et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
      et salvos fáciet fílios ínopis *
      et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
      in generatióne et generatiónem. –

6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
      et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
      donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
      et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –

9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
       et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
       reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
       omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Pósui te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

II

12 Quia liberábit ínopem clamántem *
       et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
       et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
       et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –

15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
       tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
       in summis móntium fluctuábit;
    sicut Líbanus fructus eius *
       et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –

17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
       ante solem permanébit nomen eius.
    Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
       omnes gentes magnificábunt eum. –

18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
       qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
       et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvos fáciet Dóminus fílios páuperum; ex oppressióne rédimet ánimas eórum.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.

Vel:
Grátias tibi ago, Christe, pastor bone, qui me ad hanc glóriam perdúcere dignátus es; peto ergo ut oves, quas tradidísti mihi, participéntur mecum de grátia tua in sempitérnum.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)