lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 maius 2020
Dominica Pentecostes, sollemnitas

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.

Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúia.

Ant. 2 Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia.

Psalmus 113A (114)
Israel ex Ægypto liberatur

Cognoscite étiam vos exiisse ab Ægýpto, qui huic sǽculo renuntiastis. (S. Augustinus)

1 In éxitu Israel de Ægýpto, *
      domus Iacob de pópulo bárbaro,

2 factus est Iuda sanctuárium eius, *
      Israel potéstas eius. –

3 Mare vidit et fugit, *
      Iordánis convérsus est retrórsum;

4 montes saltavérunt ut aríetes, *
      et colles sicut agni óvium. –

5 Quid est tibi, mare, quod fugísti? *
      Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

6 Montes, quod saltástis sicut aríetes, *
      et colles, sicut agni óvium? –

7 A fácie Dómini contremísce, terra, *
      a fácie Dei Iacob,

8 qui convértit petram in stagna aquárum *
      et sílicem in fontes aquárum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem, allelúia.

Ant. 3 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et cœpérunt loqui, allelúia.

LECTIO BREVIS

Eph 4, 3-6

Sollíciti estóte serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, * allelúia, allelúia.
R. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, * allelúia, allelúia.
V. Et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Spíritus Dómini replévit orbem terrárum, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Hódie compléti sunt dies Pentecóstes, allelúia; hódie Spíritus Sanctus in igne discípulis appáruit, et tríbuit eis charísmatum dona; misit eos in univérsum mundum prædicáre et testificári: Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit, allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Hódie compléti sunt dies Pentecóstes, allelúia; hódie Spíritus Sanctus in igne discípulis appáruit, et tríbuit eis charísmatum dona; misit eos in univérsum mundum prædicáre et testificári: Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit, allelúia.

PRECES
Deum Patrem, qui per Christum suam congregávit Ecclésiam, cum exsultatióne deprecémur, dicéntes:
     Spíritum Sanctum tuum in Ecclésiam mitte.

Tu, qui univérsos hómines, Christi nómine decorátos, uno baptísmate in Spíritu vis adunáre,
credéntes fíeri concéde cor unum et ánimam unam.
Qui Spíritu orbem terrárum repléri voluísti,
cunctis homínibus concéde mundum iuste et pacífice ædificáre.
Dómine Deus, universórum Pater, qui una fide vis fílios dispérsos congregári,
grátia Spíritus Sancti orbem terrárum illústra.
Tu, qui per Spíritum rénovas ómnia,
sana ægrótos, consoláre afflíctos, cunctísque salútem largíre.
Qui per Spíritum Fílium tuum a mórtuis suscitásti,
mortália córpora in æternitátem vivífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui sacraménto festivitátis hodiérnæ univérsam Ecclésiam tuam in omni gente et natióne sanctíficas, in totam mundi latitúdinem Spíritus Sancti dona defúnde, et, quod inter ipsa evangélicæ prædicatiónis exórdia operáta est divína dignátio, nunc quoque per credéntium corda perfúnde. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)