Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Exinde, Spiritus Sancti donis mirifice aucta eique summa docilitate obsequens, divinorum altissimam contemplationem in « cella cordis » mira cum apostolica actuositate coniunxit. Ipsum Pontificem, ignito eloquio ac pulchris epistolis, ut Romanam sedem peteret induxit (1376) multosque cuiuscumque condicionis viros ac mulieres ad bonum virtutis vel pacis adducere sategit. Divina caritate succensa Christo Crucifixo conformis fieri studuit et sacris quoque stigmatibus, fulgore non cruore coruscantibus, die 1 aprilis anno 1375 exornari meruit.
«Doctrina eius non acquisita fuit; prius magistra visa est quam discipula» (Bulla canoniz.). Præclara illius spiritualis ac theologicæ doctrinæ documenta reliquit, Dialogum (1378) præsertim: digna quæ «Mater» tunc a copiosa discipulorum familia vocaretur et nunc pro universa Dominicana Familia perseveret. Romæ obiit anno 1380 ibique condita fuit in basilica sanctæ Mariæ supra Minervam. Pius II die 29 iunii 1461 inter sanctas retulit et Paulus VI anno 1970 ipsam Ecclesiæ doctorem declaravit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Láudibus, virgo, nimis efferénda
iure censéris, quóniam triúmphos
ipsa cælórum, probitáte mira,
nacta refúlges.
Prǽmium sanctæ tamen ipsa vitæ,
et simul munus probitátis almæ
áccipis cælo, cumuláta cunctis
dénique rebus.
Tu gravem, sacris méritis refértum,
orbis exémplar, pietáte plenum
Prædicatórum veneráta Patrem,
Ordine fulges.
Nulla iam rerum plácuit volúptas,
nullus ornátus, nitor ecce nullus
córporis, semper fúgiens iníquæ
cármina vitæ.
Sǽpius corpus dómitans acérbe,
quam pie flagris cruor hinc et inde
flúxerat rivis, hominúmque demum
crímina flebas!
Súppetent nobis tótidem canénda,
si tuæ laudes repetántur omnes;
tu quidem longe pietáte cunctis
ínclita præstas.
Grátias summas habeámus omnes
Fílio magni Genitóris almo,
Spíritum Sanctum venerémur, et sit
laus tamen una. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis, allelúia.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis, allelúia.
Ant. 2 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta, allelúia.
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)
2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum et caro mea *
exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
in perpétuum laudábunt te. –
6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
vidébitur Deus deórum in Sion. –
9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
et réspice in fáciem christi tui. –
11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
elégi ad limen esse in domo Dei mei *
magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –
12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta, allelúia.
Ant. 3 Per Christum, Deus reconciliávit ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt, allelúia.
5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram. –
12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Per Christum, Deus reconciliávit ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Pars mea Dóminus, dixit ánima mea, * allelúia, allelúia.
R. Pars mea Dóminus, dixit ánima mea, * allelúia, allelúia.
V. Bonus est Dóminus ánimæ quærénti illum,
R. allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Pars mea Dóminus, dixit ánima mea, * allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Tibi, Patri ætérno, ego miserábilis dénuo óffero vitam
meam ut vídeam reformatiónem istíus dulcis sponsæ tuæ Ecclésiæ sacrosánctæ: Ego, Deus ætérne, a te peto sponsam istam,
allelúia. (S. Catharina)
Vel, praesertim in cantu:
O digníssima Christi sponsa! Quam lux prophetíæ illustrávit, zelus apostólicus inflammávit, láurea vírginum coronávit, divíni amóris
incéndium consummávit, allelúia.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Tibi, Patri ætérno, ego miserábilis dénuo óffero vitam
meam ut vídeam reformatiónem istíus dulcis sponsæ tuæ Ecclésiæ sacrosánctæ: Ego, Deus ætérne, a te peto sponsam istam,
allelúia. (S. Catharina)
Vel, praesertim in cantu:
O digníssima Christi sponsa! Quam lux prophetíæ illustrávit, zelus apostólicus inflammávit, láurea vírginum coronávit, divíni amóris
incéndium consummávit, allelúia.
PRECES
Iubilémus Deo, fratres caríssimi, qui Ecclésiam et Ordinem sanctæ Catharínæ illustrávit doctrína, ditávit exémplis. ídeo cum
ánimi fervóre precémur dicéntes:
Munda nos, Dómine, in sánguine Agni.
Pater sancte, qui per sánguinem Fílii crucifíxi mundo pacem contulísti,
— eius Ecclésiæ, quǽsumus, adáuge unitátem et pacem.
Qui pro eiúsdem Ecelésiæ aedificatióne fámulam tuam Catharínam veritátis et caritátis zelo flagráre fecísti,
— parem in ómnibus christiánis apostólicum ardórem succénde.
Pro ómnibus verbi tui núntiis, pro patiéntibus et persecutiónem in mundo sustinéntibus,
— fratérnas, Dómine, preces deférimus.
Qui per passiónem et resurrectiónem Fílii tui paradísi áditum cunctis homínibus reserásti,
— defúnctis omnibus in tuam glóriam introíre concéde nosque aliquándo eórum redde consórtes.
[Sacrifícium vespertínæ laudis concludámus prece domínica, qua ínvicem peccáta dimíttimus et a
misericordiárum Patre nostra pétimus relaxári delícta:]
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátam Catharínam in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiae tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne
concéde ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui tuæ circa nos veritátis lumen, in coniúncta et mirífica agnitióne nostri in te ac tuipsíus in nobis, per beátam Catharínam hauriéndum nos
doces, eius précibus nobis præsta, tanta veráci cognitióne profícere virtúte ut perféctius in dies te dilígere ac tibi deservíre
valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)