lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 september 2022
beátæ Mariæ Virginis perdolentis, memoria

AD VESPERAS


V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Virgo vírginum præclára,
mihi iam non sis amára;
  fac me tecum plángere.

Fac ut portem Christi mortem,
passiónis fac me sortem
  et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
cruce hac inebriári Flammis urar ne succénsus,
per te, Virgo, sim defénsus
  in die iudícii.

Fac me cruce custodíri,
morte Christi præmuníri,
  confovéri grátia.

Quando corpus moriétur,
fac ut ánimæ donétur
  paradísi glória. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Christus est pax nostra, qui per crucem pacificávit nos cum Deo.

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)

1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
      „In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
      in portis tuis, Ierúsalem. –

3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
      sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
      testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
      sedes domus David. –

6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
      „Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
      et secúritas in túrribus tuis!“ –

8 Propter fratres meos et próximos meos *
      loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
      exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Christus est pax nostra, qui per crucem pacificávit nos cum Deo.

Ant. 2 Accedámus ad civitátem Dei vivéntis et testaménti novi mediatórem Iesum.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Accedámus ad civitátem Dei vivéntis et testaménti novi mediatórem Iesum.

Ant. 3 In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 In Christo habémus redemptiónem per sánguinem eius.

LECTIO BREVIS

2 Tim 2, 10- 12a
Omnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Iesu cum glória ætérna. Fidélis sermo: Nam si commórtui sumus, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus.

RESPONSORIUM BREVE
V. Stabat sancta María, cæli regína et mundi Dómina * iuxta crucem Dómini.
R. Stabat sancta María, cæli regína et mundi Dómina * iuxta crucem Dómini.
V. Felix est illa, quæ sine morte méruit palmam martýrii.
R. Iuxta crucem Dómini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Stabat sancta María, cæli regína et mundi Dómina * iuxta crucem Dómini.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Cum vidísset Iesus matrem stantem iuxta crucem et discípulum quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Cum vidísset Iesus matrem stantem iuxta crucem et discípulum quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua.

PRECES
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
     Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
et ómnibus salútem et pacem.
Qui Maríam plenam grátia fecísti,
lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Vel aliæ:
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
     Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,
versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.
Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matrem famílias esse voluísti,
fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
tribulátos súbleva spemque eórum confírma.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem nos Fílii tui fac servos et discípulos.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Fílio tuo in cruce exaltáto compatiéntem Matrem astáre voluísti, da Ecclésiæ tuæ, ut, Christi passiónis cum ipsa consors effécta, eiúsdem resurrectiónis párticeps esse mereátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)