lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2023
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum

AD VESPERAS


Ex equite hispano Ioanne et Anna Velasquez liberta nigri coloris Limæ in Peruvia anno 1579 natus, inter sanctos Martinus est testimonium populi nigri coloris dolenter in Novo Mundo humiliati. Barbitonsoris adiutor erat, cum Ordinem sancti Dominici postulavit amplecti et inter laicos conventus B. M. Virginis de Rosario Limæ adlectus fuit, ubi anno 1603 admissus est ut vota sollemnia profiteretur. Mira simplicitate, innocentia et fide prǽditus, humilibus deputatus muneribus, cælestibus vero donis et charismatibus a Deo exaltatus est. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem summa flagrans pietate, caritatis operibus in pauperes, præsertim ægrotos, et in animalia étiam, plene vixit deditus, dignus qui Fratribus cooperatoribus cælestis patronus assignaretur. Ieiunium, asperrimam pænitentiam atque orationem, noctu præsertim sub exemplo Iesu, diligebat, ex illa hauriens lumina eius doctrinæ christianæ institutiones mirabiliter illustrantia. Die 3 novembris 1639 Limæ obiit. Gregorius XVI beatum illum declaravit anno 1837 et die 6 maii 1962 Ioannes XXIII inter sanctos adscripsit. Martinus omnium animos Americam tum septentrionalem tum meridionalem incolentium ad se allicit, non modo ob singularem humilitatem quæ per se attrahit sed quia ipsemet signum est.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Martíne, gemma cándida
micans in aula glóriæ,
nobis adésto próferens
dilectiónis pígnora.

Tu caritátis cǽlitus
es forma factus éminens,
ut Christi amóris vívida
esses imágo géntibus.

Almo replétus Spíritu
ægros, egéntes, órphanos
æstu fovébas péctoris,
pater vocátus ómnium.

His ígnibus nos ímpetra
ut ferveámus ácriter,
quibus Deum propénsius
et diligámus próximos.

Perfúndat omnes cáritas
qua décidant discrímina,
pax una ubíque fúlgeat
uno redémptis Sánguine.

Sit laus Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui tanta nobis múnera
per te benígne cónferant. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In simplicitáte cordis et æquitáte ambulávit, et invénit grátiam coram óculis Dómini.

Psalmus 14 (15)
Quis dignus coram Domino?

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis (Hebr 12, 22)

1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? *
      Quis requiéscet in monte sancto tuo?

2 Qui ingréditur sine mácula et operátur iustítiam, *
      qui lóquitur veritátem in corde suo,
3 qui non egit dolum in lingua sua, †
      nec fecit próximo suo malum *
      et oppróbrium non íntulit próximo suo. –

4 Ad níhilum reputátus est in conspéctu eius malígnus, *
      timéntes autem Dóminum gloríficat.
5 Qui iurávit in detriméntum suum et non mutat, †
      qui pecúniam suam non dedit ad usúram *
      et múnera super innocéntem non accépit.

   Qui facit hæc, *
      non movébitur in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In simplicitáte cordis et æquitáte ambulávit, et invénit grátiam coram óculis Dómini.

Ant. 2 Glorificátus est in conspéctu Dómini, et Deus factus est fortitúdo eius.

Psalmus 111 (112)
Viri iusti beatitudo

Ut filii lucis ambulate; fructus lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. (Eph 5, 8-9)

1 Beátus vir, qui timet Dóminum, *
      in mandátis eius cupit nimis.
2 Potens in terra erit semen eius, *
      generátio rectórum benedicétur.
3 Glória et divítiæ in domo eius, *
      et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. –

4 Exórtum est in ténebris lumen rectis, *
      miséricors et miserátor et iustus.
5 Iucúndus homo, qui miserétur et cómmodat, †
      dispónet res suas in iudício, *
6     quia in ætérnum non commovébitur. –

   In memória ætérna erit iustus, *
7     ab auditióne mala non timébit.
   Parátum cor eius, sperans in Dómino, †
8     confirmátum est cor eius, non timébit, *
      donec despíciat inimícos suos.
9 Distríbuit, dedit paupéribus; †
      iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, *
      cornu eius exaltábitur in glória. –

10 Peccátor vidébit et irascétur, †
      déntibus suis fremet et tabéscet. *
      Desidérium peccatórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Glorificátus est in conspéctu Dómini, et Deus factus est fortitúdo eius.

Ant. 3 Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum.

LECTIO BREVIS

1 Cor 12, 28-3la
Quosdam quidem pósuit Deus in Ecclésia primum apóstolos, secúndo prophétas, tértio doctóres, deínde virtútes, exínde donatiónes curatiónum, opitulatiónes, gubernatiónes, génera linguárum. Numquid omnes apóstoli? Numquid omnes prophétæ? Numquid omnes doctóres? Numquid omnes virtútes? Numquid omnes donatiónes habent curatiónum? Numquid omnes linguis loquúntur? Numquid omnes interpretántur? Æmulámini autem charísmata maióra.

RESPONSORIUM BREVE
V. Pax Christi dominétur in córdibus vestris. * Et grati estóte.
R. Pax Christi dominétur in córdibus vestris. * Et grati estóte.
V. Vocáti estis in uno córpore.
R. Et grati estóte.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Pax Christi dominétur in córdibus vestris. * Et grati estóte.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Magnificémus Dóminum, qui húmilem servum suum Martínum cæléstibus donis exaltávit.

Vel, præsertim in cantu: Amen dico vobis: quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis. Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Magnificémus Dóminum, qui húmilem servum suum Martínum cæléstibus donis exaltávit.

Vel, præsertim in cantu: Amen dico vobis: quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis. Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio sǽculi.

PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui exímium evangélicæ humilitátis exémplum in sancto Martíno Ecclésiæ suæ largítur, et ad eum fiduciáliter clamémus:
     Simplex fac cor nostrum, Dómine.

Adésto, Dómine, Ecclésiæ tuæ quam sancti Martíni mirábili vita illuminásti,
eius intercessióne ipsam clarífica ut ad paupérum salútem sincére inténdat.
Dómine Deus noster, qui tuæ benedictiónis grátia Ecclésiam tuam semper rénovas et ditas,
fac ut semper tua benefícia recolámus et símplici corde grati proficiámus.
Cónsule, Dómine, iis qui discrímen ob genus, colórem, conditiónem, sermónem aut religiónem patiúntur,
ut iúrium suórum et paritátis agnitiónem consequántur.
Adésto, Dómine, paupéribus, órphanis, víduis et ómnibus derelíctis,
affer solácium ópere et labóre onerátis despectorúmque víndica dignitátem.
Réspice propítius fratres et soróres Ordinis, qui óperi evangelizatiónis suo labóre partícipant,
donis tuæ dilectiónis univérsis eos adímple.
Frátribus, qui in te dormiérunt, resurrectiónem et vitam concéde,
nosque eis in tua glória consócia, cum véneris glorificári in ómnibus qui credidérunt.
[Precem nostram concludámus, Deum universórum Patrem alloquéntes verbis quæ ipse Christus Dóminus nos dócuit:]

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)