lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 november 2023
S. Cæciliæ, virginis et martyris, memoria

AD VESPERAS


Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vírginis Proles opiféxque Matris,
Virgo quem gessit peperítque Virgo,
vírginis festum cánimus tropǽum:
  áccipe votum.

Hæc tua virgo, dúplici beáta
sorte dum gestit frágilem domáre
córporis sexum, dómuit cruéntum
  córpore sæclum.

Inde nec mortem nec amíca mortis
sæva pœnárum génera pavéscens,
sánguine fuso méruit sacrátum
  scándere cælum.

Huius obténtu, Deus alme, nostris
parce iam culpis, vítiis revúlsis,
quo tibi puri résonet per ævum
  péctoris hymnus. Amen.


PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia

I

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. (Ap 21, 3)

1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
      quem timébo?
   Dóminus protéctor vitæ meæ, *
      a quo trepidábo?
2 Dum apprópiant super me nocéntes, *
      ut edant carnes meas;
   qui tríbulant me et inimíci mei, *
      ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. –

3 Si consístant advérsum me castra, *
      non timébit cor meum;
   si exsúrgat advérsum me prœlium, *
      in hoc ego sperábo. –

4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
      ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
   ut vídeam voluptátem Dómini *
      et vísitem templum eius. –

5 Quóniam occultábit me in tentório suo, *
      in die malórum.
   Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
      in petra exaltábit me.
6 Et nunc exaltátur caput meum *
      super inimícos meos in circúitu meo.
   Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *
      cantábo et psalmum dicam Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

II

Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum. (Mc 14, 57)

7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, *
      miserére mei et exáudi me.
8 De te dixit cor meum: †
      "Exquírite fáciem meam!". *
      Fáciem tuam, Dómine, exquíram. –

9 Ne avértas fáciem tuam a me, *
      ne declínes in ira a servo tuo.
   Adiútor meus es tu, ne me reícias *
      neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
       Dóminus autem assúmpsit me. –

11 Osténde mihi, Dómine, viam tuam *
       et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. –

12 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †
       quóniam insurrexérunt in me testes iníqui *
       et qui violéntiam spirant. –

13 Credo vidére bona Dómini *
       in terra vivéntium.
14 Exspécta Dóminum, viríliter age, *
       et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.
V. Igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
R. Et eduxísti nos in refrigérium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Probásti nos, Deus, * et eduxísti nos in refrigérium.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Virgo Cæcília semper Evangélium Christi gerébat in péctore suo; non diébus neque nóctibus a collóquiis divínis et oratióne cessábat.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)