lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 november 2024
Pro O.P.: B. Luciæ de Narni, virginis, pro commemoratione

AD VESPERAS


Narniæ orta die 13 decembris 1476, desponsata fuit Petro de Alessio nobili viro mediolanensi anno 1491. Inito cum sponso pacto virginitatem ne læderent, post tres annos, castitate servata, habitum Ordinis nostri suscepit die 8 maii in Ascensione Dómini 1494. Paulo post missa est Romam ad domum sanctæ Catharinæ Senensis et deinde — anno 1496 — Viterbium ubi sacris stigmatibus a Christo Dómino mirabiliter insignita est. Pluries theologi ac medici confirmaverunt huius rei veritatem. Propter hoc privilegium ac signum sanctitatis Dux Ferrariensis a Summo Pontifice petiit ut famula Dei Ferraram iret et consilio suo ipsum adiuvaret. Monasterio et Ecclésia S. Catharinæ Senensis constructis, sollemniter in civitatem suscepta est die 7 maii 1499 ibique obiit die 15 novembris 1544. Iussu confessoris de stigmatibus et vita sua intima scripsit. Eius cultum Clemens XI die 1 martii 1710 confirmavit. Corpus Narniæ conditum est

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 144
I

1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
      qui docet manus meas ad prœlium *
      et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
      refúgium meum et liberátor meus;
   scutum meum, et in ipso sperávi, *
      qui subdit pópulum meum sub me. –

3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
      aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
      dies eius sicut umbra prætériens. –

5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
      tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
      emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
      éripe me et líbera me de aquis multis,
   de manu filiórum alienigenárum, †
8     quorum os locútum est vanitátem, *
      et déxtera eórum déxtera mendácii. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

9  Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
       in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
       qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
11 Eripe me et líbera me *
       de manu filiórum alienigenárum,
    quorum os locútum est vanitátem, *
       et déxtera eórum déxtera mendácii. –

12 Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *
       in iuventúte sua;
    fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *
       sculptæ ut structúra templi.
13 Promptuária nostra plena, *
       redundántia ómnibus bonis;
    oves nostræ in mílibus †
       innumerábiles in campis nostris, *
14    boves nostræ crassæ.
    Non est ruína macériæ neque egréssus, *
       neque clamor in platéis nostris.
15 Beátus pópulus, cui hæc sunt; *
       beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b.34a
Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.
V. Adducéntur in templum Regis.
R. In exsultatióne.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur Regi vírgines * in exsultatióne.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátam Lúciam, passiónis Fílii tui signáculis mirabíliter decorátam una cum virginitátis et patiéntiæ donis, blandiéntem mundum elúdere et persequéntem superáre fecísti, da ut eius intercessióne et exémplo, nec mundánis vincámur blandítiis nec ullis frangámur advérsis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)