lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 februarius 2025
Pro O.P.: B. Iordani de Saxonia, presbyteri, memoria

AD VESPERAS


Exeunte saeculo XII Botergae [Burgberg] in Westphalia natus, Parisiis a B. Reginaldo habitum Ordinis accepit die 12 februarii 1220. Primus in regimine Ordinis successor fuit S. P. Dominici, quo familiariter usus est. Per annos quindecim fratribus et sororibus verbo, exemplis, litteris, constitutionum redactione, crebris visitationibus, singulari mansuetudine providit vitæque honestate ac mira facundiae copia Ordinem summopere dilatavit. Fiduciali flagrans in Deiparam Virginem pietate, in eius honorem antiphonam Salve Regina post Completorium canendam decrevit. A Provincia Terræ Sanctæ, quam invisendi causa petierat, rediens naufragio obiit die 13 februarii 1237. A fratribus et a christifidelibus exinde a morte variisque modis fuit celebratus et a Leone XII die 10 maii 1826 eius cultus confirmatus.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Vir celse, forma fúlgida
virtútis, hymnum súscipe,
qui iure dum te prǽdicat,
Dei canit magnália.

Qui sempitérnus Póntifex
stirpem Deo mortálium
revínxit, atque réddidit
paci novo nos fœdere,

Te fecit ipse próvidus
sui minístrum múneris,
Patri datúrum glóriam
eiúsque vitam plébibus.

Regális huius cúlminis
adéptus altitúdinem,
verbo fuísti et móribus
doctor, sacérdos, hóstia.

Locátus in cæléstibus,
sanctæ meménto Ecclésiæ,
oves ut omnes páscua
Christi petant felícia.

Sit Trinitáti glória,
quæ sancti honóris múnia
tibi minístro sédulo
dignis corónat gáudiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Psalmus 29 (30)
Gratiarum actio pro liberatione a morte

Christus post resurrectionem gloriosam Patri gratias agit. (Cassiodorus)

2 Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me, *
      nec delectásti inimícos meos super me.
3 Dómine Deus meus, clamávi ad te, *
      et sanásti me.
4 Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam, *
      vivificásti me, ut non descénderem in lacum. –

5 Psállite Dómino, sancti eius, *
      et confitémini memóriæ sanctitátis eius,
6 quóniam ad moméntum indignátio eius *
      et per vitam volúntas eius.
 Ad vésperum demorátur fletus, *
      ad matutínum lætítia. –
7 Ego autem dixi in securitáte mea: *
      "Non movébor in ætérnum."
8 Dómine, in voluntáte tua *
      præstitísti decóri meo virtútem;
  avertísti fáciem tuam a me, *
      et factus sum conturbátus.
9 Ad te, Dómine, clamábam *
      et ad Deum meum deprecábar. –

10 Quæ utílitas in sánguine meo, *
       dum descéndo in corruptiónem?
 Numquid confitébitur tibi pulvis *
       aut annuntiábit veritátem tuam? –

11 Audívit Dóminus et misértus est mei, *
       Dóminus factus est adiútor meus. –

12 Convertísti planctum meum in choros mihi, *
       conscidísti saccum meum et accinxísti me lætítia,
13 ut cantet tibi glória mea et non táceat. *
       Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamávi ad te et sanásti me, Dómine; in ætérnum confitébor tibi.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Psalmus 31 (32)
Beatus, cui remissa est iniquitas

David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus. (Rom 4, 6)

1 Beátus, cui remíssa est iníquitas *
      et obtéctum est peccátum.
2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus delíctum, *
      nec est in spíritu eius dolus. –

3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, *
      dum rugírem tota die.
4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua, *
      immutátus est vigor meus in ardóribus æstátis. –

5 Peccátum meum cógnitum tibi feci *
      et delíctum meum non abscóndi.
   Dixi: "Confitébor advérsum me iniquitátem meam Dómino." *
      Et tu remisísti impietátem peccáti mei. –

6 Propter hoc orábit ad te omnis sanctus *
      in témpore opportúno.
   Et in dilúvio aquárum multárum *
      ad eum non approximábunt.
7 Tu es refúgium meum, a tribulatióne conservábis me; *
      exsultatiónibus salútis circúmdabis me. –

8 Intelléctum tibi dabo et ínstruam te in via, qua gradiéris; *
      firmábo super te óculos meos.
9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, *
      quibus non est intelléctus;
   in camo et freno si accédis ad constringéndum, *
      non appróximant ad te. –

10 Multi dolóres ímpii, *
       sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, *
       et gloriámini, omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dedit ei Dóminus potestátem et honórem et regnum, et omnes pópuli ipsi sérvient.

LECTIO BREVIS

1 Petr 5, 1-4
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

RESPONSORIUM BREVE
V. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.
V. Et ánimam suam trádidit pro frátribus suis.
R. Qui multum orat pro pópulo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Hic est fratrum amátor, * qui multum orat pro pópulo.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Loquebátur et annuntiábat Dóminum Iesum et erat manus Dómini cum eo.

Vel, præsertim in cantu: Sapiéntiam eius enarrábunt gentes, et laudem eius enuntiábit ecclésia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Loquebátur et annuntiábat Dóminum Iesum et erat manus Dómini cum eo.

Vel, præsertim in cantu: Sapiéntiam eius enarrábunt gentes, et laudem eius enuntiábit ecclésia.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Iordánum presbýterum fecísti animárum zelo et ampliándæ grátia religiónis insígnem, da nobis, eius méritis et exémplis, viam salútis fidéliter nuntiáre et in eódem spíritu vívere ut regnum Christi iúgiter dilatáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)