lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iulius 2026
Pro O.P.: Ioannis de Koln presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria

AD VESPERAS


Ioannes Heer, catholicæ veritatis et pastoralis caritatis præclarus testis, natus est in Germania, initio sǽculi XVI. Frater fuit conventus Coloniensis, et a suis superioribus instanter postulavit Hollandiam petendi ut catholicos, qui sub dura persecutione calviniana erant, sublevaret. Cum ibidem parochi munere Hornariensis ecclesiæ fungeretur, ab hæreticis captus, martyr occubuit strangulatus suspendio extra muros civitatis Brielle ad Mosam, in Hollandia meridionali, ad mediam noctem inter 8 et 9 iulii 1572, una cum aliis 18 presbyteris et religiosis a proximiore civitate Gorcum maiori ex parte provenientibus. Qui omnes pro catholica veritate circa Eucharistiam et Romani Pontificis primatum in Ecclésia pariter laqueo suspensi sunt; eorumdem corpora membratim discerpta. Clemens X die 24 novembris 1675 illum et socios sollemni ritu beatificavit; Pius IX die 29 iunii 1867 sanctos proclamavit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Mártyrum virtus validúmque robur,
palma victórum, decus et coróna,
Christe Rex, tanti mémorum triúmphi
  vócibus adsis.

Hac die sacra pópulus fidélis
mílites Christi, fídei colúmnas,
agmen invíctum celebráre digno
  cármine gestit.

Inter hos noster iúbilans triúmphum
ordo præclári récolit Ioánnis,
qui suam pastor bonus immolávit
  pro grege vitam.

Férvidi sacro pietátis igne,
pábulum præbent pópulo salútis
nec minæ terrent: Deus ipse corda
  próvidus afflat.

Sit Patri virtus, honor et potéstas,
Fílio sit laus párilis per ævum,
Flámini sancto résonent perénni
  cántica voce. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Beátus Ioánnes, Spíritus Sancti ductu, viam Domínici secútus, viam Dómini custodívit usque ad sánguinis effusiónem.

Psalmus 71 (72)
Regia Messiæ potestas

Apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum et tus et myrrham. (Mt 2, 11)

I

1 Deus, iudícium tuum regi da *
      et iustítiam tuam fílio regis;
2 iúdicet pópulum tuum in iustítia *
      et páuperes tuos in iudício. –

3 Afferant montes pacem pópulo, *
      et colles iustítiam.
4 Iudicábit páuperes pópuli †
      et salvos fáciet fílios ínopis *
      et humiliábit calumniatórem.
5 Et permanébit cum sole et ante lunam, *
      in generatióne et generatiónem. –

6 Descéndet sicut plúvia in gramen *
      et sicut imber írrigans terram.
7 Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis, *
      donec auferátur luna.
8 Et dominábitur a mari usque ad mare *
      et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum. –

9 Coram illo prócident íncolæ desérti, *
       et inimíci eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent, *
       reges Arabum et Saba dona addúcent.
11 Et adorábunt eum omnes reges, *
       omnes gentes sérvient ei.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Beátus Ioánnes, Spíritus Sancti ductu, viam Domínici secútus, viam Dómini custodívit usque ad sánguinis effusiónem.

Ant. 2 Dignus Domínici fílius, próximis compatiebátur et salútem eórum ardentíssime desiderábat.

II

12 Quia liberábit ínopem clamántem *
       et páuperem, cui non erat adiútor.
13 Parcet páuperi et ínopi *
       et ánimas páuperum salvas fáciet.
14 Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum, *
       et pretiósus erit sanguis eórum coram illo. –

15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et orábunt pro ipso semper; *
       tota die benedícent ei.
16 Et erit ubértas fruménti in terra, *
       in summis móntium fluctuábit;
    sicut Líbanus fructus eius *
       et florébit de civitáte sicut fenum terræ. –

17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula, *
       ante solem permanébit nomen eius.
    Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ, *
       omnes gentes magnificábunt eum. –

18 Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel, *
       qui facit mirabília solus.
19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum; *
       et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dignus Domínici fílius, próximis compatiebátur et salútem eórum ardentíssime desiderábat.

Ant. 3 Fidúciam habens per Christum in Deo, contémpsit vitam mundi et pervénit ad prǽmia regni.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidúciam habens per Christum in Deo, contémpsit vitam mundi et pervénit ad prǽmia regni.

LECTIO BREVIS

2 Cor 4, 17-18
Quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur: quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

RESPONSORIUM BREVE
V. Lætámini in Dómino * et exsultáte iusti.
R. Lætámini in Dómino * et exsultáte iusti.
V. Et gloriámini, omnes recti corde.
R. Et exsultáte iusti.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætámini in Dómino * et exsultáte iusti.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. In hoc nóvimus caritátem, quóniam Dóminus pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
Vel, præsertim in cantu:
Gaudent in cælis ánimæ sanctórum qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. In hoc nóvimus caritátem, quóniam Dóminus pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
Vel, præsertim in cantu:
Gaudent in cælis ánimæ sanctórum qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

PRECES
Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:
     Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia sánguinem novi et ætérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:
     Te, Dómine, celebrámus.
Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:
     Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui in beatórum Ioánnis et sociórum glorióso martýrio mirum fídei ac fortitúdinis exémplum nobis præbes, concéde quǽsumus ut, eórum præcónio et exémplo, advérsis mundi fórtiter obsisténtes, in veræ fídei confessióne perseverántes inveniámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)