lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 october 2026
SS. Angelorum custodum

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Custódes hóminum psállimus ángelos,
natúræ frágili quos Pater áddidit
cæléstis cómites, insidiántibus
  ne succúmberet hóstibus.

Nam quod corrúerit próditor ángelus,
concéssis mérito pulsus honóribus,
ardens invídia péllere nítitur
  quos cælo Deus ádvocat.

Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola,
avértens pátria de tibi crédita
tam morbos ánimi quam requiéscere
  quicquid non sinit íncolas.

Sanctæ sit Tríadi laus pia iúgiter,
cuius perpétuo númine máchina
triplex hæc régitur, cuius in ómnia
  regnat glória sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum, et erípiet eos.

Psalmus 33 (34)
Spes viri in Domino

Gustastis quóniam dulcis Dominus (1 Petr 2, 3).

I

2 Benedícam Dóminum in omni témpore, *
      semper laus eius in ore meo.
3 In Dómino gloriábitur ánima mea, *
      áudiant mansuéti et læténtur.
4 Magnificáte Dóminum mecum, *
      et exaltémus nomen eius in idípsum. –

5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me *
      et ex ómnibus terróribus meis erípuit me.
6 Respícite ad eum, et illuminámini *
      et fácies vestræ non confundéntur.

7 Iste pauper clamávit, †
      et Dóminus exaudívit eum *
      et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
8 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum *
      et erípiet eos. –

9 Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus; *
      beátus vir, qui sperat in eo.
10 Timéte Dóminum, sancti eius, *
       quóniam non est inópia timéntibus eum.
11 Dívites eguérunt et esuriérunt, *
       inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum, et erípiet eos.

Ant. 2 Vivit Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius.

II

12 Veníte, fílii, audíte me: *
       timórem Dómini docébo vos.
13 Quis est homo, qui vult vitam, *
       díligit dies, ut vídeat bonum? –

14 Próhibe linguam tuam a malo, *
       et lábia tua ne loquántur dolum.
15 Divérte a malo et fac bonum, *
       inquíre pacem et perséquere eam. –

16 Oculi Dómini super iustos, *
       et aures eius in clamórem eórum.
17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala, *
       ut perdat de terra memóriam eórum. –

18 Clamavérunt, et Dóminus exaudívit *
       et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
19 Iuxta est Dóminus iis, qui contríto sunt corde, *
       et confráctos spíritu salvábit. –

20 Multæ tribulatiónes iustórum, *
       et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
21 Custódit ómnia ossa eórum, *
       unum ex his non conterétur. –

22 Interfíciet peccatórem malítia, *
       et, qui odérunt iustum, puniéntur.
23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, *
       et non puniéntur omnes, qui sperant in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vivit Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius.

Ant. 3 Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam.

LECTIO BREVIS

Ap 8, 3-4
Angelus venit et stetit ante altáre habens turíbulum áureum, et data sunt illi incénsa multa, ut daret oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum. Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Angelis suis* Deus mandávit de te.
R. Angelis suis* Deus mandávit de te.
V. Ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
R. Deus mandávit de te.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Angelis suis* Deus mandávit de te.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Angeli eórum semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Angeli eórum semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.

PRECES
Dóminum deprecémur ut cum ángelis, qui fáciunt voluntátem eius, ad audiéndam vocem sermónum ipsíus promptióres reddámur. Et illi grátias agámus dicéntes:
     Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Deus, qui ángelos mirabílium tuórum núntios constituísti,
fac ut, ipsis adiuvántibus, et nos magnália tua homínibus nuntiémus.
Dómine altíssime, quem ángeli indesinénter sanctum proclámant,
tríbue ut in Ecclésia tibi laus résonet perénnis.
Qui ángelis tuis mandásti ut custódiant servos tuos in viis suis,
fac ut omnes iter agéntes incólumes cum pace et gáudio ad sua rédeant.
Qui ab ángelis pacem homínibus nuntiári dedísti,
manda illis ut rectóribus et pópulis semper pacis consília súggerant.
Cum míseris ángelos, ut eléctos tuos cóngregent a quáttuor ventis,
fac ut omnes fílii tui inter eléctos connumeréntur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)