Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Ioannis Damasceni, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).
2 Beátus, qui intéllegit de egéno, *
in die mala liberábit eum Dóminus.
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
et beátum fáciet eum in terra *
et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. –
5 Ego dixi: «Dómine, miserére mei; *
sana ánimam meam, quia peccávi tibi».
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
«Quando moriétur, et períbit nomen eius?».
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
egrediebátur foras et detrahébat. –
8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; *
advérsum me cogitábant mala mihi:
9 «Malefícium effúsum est in eo; *
et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. –
11 Tu autem, Dómine, miserére mei *
et resúscita me, et retríbuam eis.
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
quia non gaudébit inimícus meus super me;
13 me autem propter innocéntiam suscepísti *
et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. –
14 Benedíctus Dóminus Deus Israel *
a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.
Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).
2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
conturbéntur montes in elatióne eius.
5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
dedit vocem suam, liquefácta est terra. –
8 Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
arcum cónteret et confrínget arma *
et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –
12 Dóminus virtútum nobíscum, *
refúgium nobis Deus Iacob.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.
Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
3 Magna et mirabília ópera tua, *
Dómine Deus omnípotens;
iustæ et veræ viæ tuæ, *
Rex géntium! –
4 Quis non timébit, Dómine, *
et glorificábit nomen tuum?
Quia solus Sanctus, †
quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
quóniam iudícia tua manifestáta sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
V. Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.
R. Apéruit os eius.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. In médio Ecclésiæ * apéruit os eius.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.
PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
— fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
— per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
— reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
— tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
— salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, sancti Ioánnis presbýteri précibus adiuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit,
sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)