Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 |
In Præsentatione Domini, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quod chorus vatum venerándus olim
Spíritu Sancto cécinit replétus,
in Dei factum genetríce constat
esse María.
Hæc Deum cæli Dominúmque terræ
virgo concépit peperítque virgo,
atque post partum méruit manére
invioláta.
Quem senex iustus Símeon in ulnis
in domo sumpsit Dómini, gavísus
ob quod optátum próprio vidéret
lúmine Christum.
Tu libens votis, pétimus, precántum,
regis ætérni génetrix, favéto,
clara quæ fundis Géniti benígni
múnera lucis.
Christe, qui lumen Patris es supérni,
qui Patris nobis réseras profúnda,
nos fac ætérnæ tibi ferre laudes
lucis in aula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum.
Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)
1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
"Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos *
scabéllum pedum tuórum." –
2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
domináre in médio inimicórum tuórum.
3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
in splendóribus sanctis, *
ex útero ante lucíferum génui te. –
4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
"Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."
5 Dóminus a dextris tuis, *
conquassábit in die iræ suæ reges. –
6 [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
conquassabit capita in terra spatiosa.]
7 De torrénte in via bibet, *
proptérea exaltábit caput.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum.
Ant. 2 Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum.
Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)
1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2 Dómine, exáudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendéntes *
in vocem deprecatiónis meæ. –
3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
magis quam custódes auróram. –
Magis quam custódes auróram *
7 speret Israel in Dómino,
quia apud Dóminum misericórdia, *
et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
ex ómnibus iniquitátibus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum.
Ant. 3 Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.
R. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.
V. Quod parávit ante fáciem ómnium populórum.
R. Salutáre suum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Notum fecit Dóminus * salutáre suum.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Hódie beáta Virgo María púerum Iesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Hódie beáta Virgo María púerum Iesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum.
PRECES
Salvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes:
Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.
Christe salvátor, qui es lumen ad revelatiónem géntium,
— illúmina eos, qui te non cognovérunt, ut credant in te Deum verum.
Redémptor noster, qui es glória plebis tuæ Israel,
— exálta Ecclésiam tuam inter gentes.
Iesu, desideráte cunctis géntibus cuius salutáre óculi Simeónis iusti vidérunt,
— adduc hómines cunctos ad salútem tuam.
Dómine, in cuius præsentatióne gládius dolóris Maríæ, matri tuæ, prænuntiátus est,
— róbora eos, qui in tuo servítio tribulatiónes sústinent.
Christe, beatitúdo sanctórum, quem Símeon ante mortem vidit, sicut ardénter cupiébat,
— osténde te in ætérnum iis, qui post mortem tui sítiunt visiónem.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ
carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)