lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 october 2028
Pro O.P.: B. Agnetis a Iesu Galand, virginis, monialis, pro commemoratione

AD VESPERAS


Anicii (Le Puy-en-Velay) orta est anno 1602. Pie a parentibus exculta, septimum annum agens Deiparæ Virgini semetipsam dicavit. Anno 1623 in novum Ordinis Prædicatorum monasterium Langeaci ingressa est, ubi novitiarum magistra et priorissa fuit. Ardenti in Christum crucifixum et Ecclésiam amore accensa, triennium peregit precibus et pænitentiis deditum, divino inspirata consilio, ut Seminaria in Francia erigerentur, insigni presbytero Ioanne Iacobo Olier adlaborante.
Obiit die 19 octobris 1634 et anno 1994 a Ioanne Paulo II die 20 novembris 1994 in fastos Beatorum relata est, una cum Hyacintho Maria Cormier, qui testatus erat vocationem suam ab Agnete adiutam esse.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Fortem viríli péctore
laudémus omnes féminam,
quæ sanctitátis glória
ubíque fulget ínclita.

Hæc sancto amóre sáucia,
huius cadúca sǽculi
dum calcat, ad cæléstia
iter perégit árduum.

Carnem domans ieiúniis,
dulcíque mentem pábulo
oratiónis nútriens,
cæli potítur gáudiis.

Rex Christe, virtus fórtium,
qui magna solus éfficis,
huius precátu, quǽsumus,
audi benígnus súpplices.

Iesu, tibi sit glória,
qui nos beátæ sérvulæ
speráre das suffrágia
et sempitérna prǽmia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Psalmus 144
I

1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
      qui docet manus meas ad prœlium *
      et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
      refúgium meum et liberátor meus;
   scutum meum, et in ipso sperávi, *
      qui subdit pópulum meum sub me. –

3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
      aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
      dies eius sicut umbra prætériens. –

5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
      tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
      emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
      éripe me et líbera me de aquis multis,
   de manu filiórum alienigenárum, †
8     quorum os locútum est vanitátem, *
      et déxtera eórum déxtera mendácii. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia mea et refúgium meum Dóminus: in ipso sperávi.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

II

9  Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
       in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
       qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.
11 Eripe me et líbera me *
       de manu filiórum alienigenárum,
    quorum os locútum est vanitátem, *
       et déxtera eórum déxtera mendácii. –

12 Fílii nostri sicut novéllæ crescéntes *
       in iuventúte sua;
    fíliæ nostræ sicut colúmnæ anguláres, *
       sculptæ ut structúra templi.
13 Promptuária nostra plena, *
       redundántia ómnibus bonis;
    oves nostræ in mílibus †
       innumerábiles in campis nostris, *
14    boves nostræ crassæ.
    Non est ruína macériæ neque egréssus, *
       neque clamor in platéis nostris.
15 Beátus pópulus, cui hæc sunt; *
       beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Beátus pópulus cuius Dóminus Deus eius.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

Canticum
De iudicio Dei
Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

11,17 Grátias ágimus tibi, *
           Dómine Deus omnípotens,
        qui es et qui eras, *
           quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti. –

    18 Et irátæ sunt gentes, *
           et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,
        et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis *
           et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis. –

12,10 Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri *
           et potéstas Christi eius,
        quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum, *
           qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. –

    11 Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni *
           et propter verbum testimónii sui;
        et non dilexérunt ánimam suam *
           usque ad mortem.
    12 Proptérea lætámini, cæli *
           et qui habitátis in eis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Nunc facta est salus et regnum Dei nostri.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 28-30
Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Deus, * et præelégit eam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo.

PRECES
Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:
     Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,
da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.
Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,
da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.
Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,
da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.
Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,
da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.
Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,
concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens piíssime Deus, qui beátam Agnétem a Iesu páuperum dilectióne et presbyterórum procuránda formatióne mirábilem effecísti, eius nobis intercessióne concéde Christum crucifíxum viva fide recípere eúmque nuntiáre pro totíus mundi salúte. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)