lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 ianuarius 2029
II DOMINICA PER ANNUM

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

O lux, beáta Trínitas
et principális Unitas,
iam sol recédit ígneus:
infúnde lumen córdibus.

Te mane laudum cármine,
te deprecémur véspere;
te nostra supplex glória
per cuncta laudet sǽcula.

Christum rogámus et Patrem,
Christi Patrísque Spíritum;
unum potens per ómnia,
fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Messias rex et sacerdos

Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (1 Cor 15, 25)

1 Dixit Dóminus Dómino meo: *
      "Sede a dextris meis,
   donec ponam inimícos tuos *
      scabéllum pedum tuórum." –

2 Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: *
      domináre in médio inimicórum tuórum.

3 Tecum principátus in die virtútis tuæ, †
      in splendóribus sanctis, *
      ex útero ante lucíferum génui te. –

4 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: *
      "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech."

5 Dóminus a dextris tuis, *
      conquassábit in die iræ suæ reges. –

   6  [Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, *
      conquassabit capita in terra spatiosa.]

7 De torrénte in via bibet, *
      proptérea exaltábit caput.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia.

Ant. 2 Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Psalmus 113B (115)
Laus veri Dei

Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero. (1 Th 1, 9)

1 Non nobis, Dómine, non nobis, †
      sed nómini tuo da glóriam *
      super misericórdia tua et veritáte tua.
2 Quare dicent gentes: *
      „Ubi est Deus eórum?“
3 Deus autem noster in cælo, *
      ómnia, quæcúmque vóluit, fecit. –

4 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum.
5 Os habent et non loquéntur, *
      óculos habent et non vidébunt.
6 Aures habent et non áudient, *
      nares habent et non odorábunt.
7 Manus habent et non palpábunt, †
      pedes habent et non ambulábunt; *
      non clamábunt in gútture suo.
8 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

9 Domus Israel sperávit in Dómino: *
      adiutórium eórum et scutum eórum est.
10 Domus Aaron sperávit in Dómino: *
      adiutórium eórum et scutum eórum est.
11 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: *
      adiutórium eórum et scutum eórum est. –

12 Dóminus memor fuit nostri *
      et benedícet nobis:
    benedícet dómui Israel, *
      benedícet dómui Aaron,
13 benedícet ómnibus, qui timent Dóminum, *
      pusíllis cum maióribus. –

14 Adíciat Dóminus super vos, *
      super vos et super fílios vestros.
15 Benedícti vos a Dómino, *
      qui fecit cælum et terram. –

16 Cæli, cæli sunt Dómino, *
      terram autem dedit fíliis hóminum.
17 Non mórtui laudábunt te, Dómine, *
      neque omnes, qui descéndunt in siléntium,
18 sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia.

Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum
De nuptiis Agni

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

   Allelúia.
1 Salus et glória et virtus Deo nostro, *
   (R.  Allelúia.)
2 quia vera et iusta iudícia eius.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
5 Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius *
   (R.  Allelúia.)
   et qui timétis eum, pusílli et magni!
   R.  Allelúia (allelúia).

   Alléluia.
6 Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens *
   (R.  Allelúia.)
7 Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
   R.  Allelúia (allelúia).

   Allelúia.
   Quia venérunt núptiæ Agni, *

   (R.  Allelúia.)
   et uxor eius præparávit se.
   R.  Allelúia (allelúia).

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Th 2, 13-14
Debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis, ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.

RESPONSORIUM BREVE
V. Magnus Dóminus noster, * et magna virtus eius.
R. Magnus Dóminus noster, * et magna virtus eius.
V. Et sapiéntiæ eius non est númerus.
R. Et magna virtus eius.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Magnus Dóminus noster, * et magna virtus eius.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Descéndit Spíritus quasi colúmba de cælo, et mansit super Iesum: Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Descéndit Spíritus quasi colúmba de cælo, et mansit super Iesum: Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.

PRECES
Laus et honor Christo, qui salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro nobis. Qua fide suffúlti eum implorémus:
     Meménto pópuli tui, Dómine.

Iam declinánte die, Sol iustítiæ, te super cunctum genus humánum invocámus,
ut luce tua, numquam decidénte, omnes sine fine fruántur.
Custódi testaméntum, quod sánguine divíno sanxísti,
et sanctífica Ecclésiam tuam, ut sit immaculáta.
Meménto, Dómine, congregatiónis tuæ,
loci habitatiónis tuæ.
In viam pacis et prosperitátis dírige iter faciéntes,
ut cum salúte et gáudio ad optáta loca pervéniant.
Animas, Dómine, súscipe defunctórum,
véniam tuam eis concéde et glóriam sempitérnam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui cæléstia simul et terréna moderáris, supplicatiónes pópuli tui cleménter exáudi, et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)