Conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero. (1 Th 1, 9)
1 Non nobis, Dómine, non nobis, †
sed nómini tuo da glóriam *
super misericórdia tua et veritáte tua.
2 Quare dicent gentes: *
„Ubi est Deus eórum?“
3 Deus autem noster in cælo, *
ómnia, quæcúmque vóluit, fecit. –
4 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
ópera mánuum hóminum.
5 Os habent et non loquéntur, *
óculos habent et non vidébunt.
6 Aures habent et non áudient, *
nares habent et non odorábunt.
7 Manus habent et non palpábunt, †
pedes habent et non ambulábunt; *
non clamábunt in gútture suo.
8 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
et omnes, qui confídunt in eis. –
9 Domus Israel sperávit in Dómino: *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
10 Domus Aaron sperávit in Dómino: *
adiutórium eórum et scutum eórum est.
11 Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: *
adiutórium eórum et scutum eórum est. –
12 Dóminus memor fuit nostri *
et benedícet nobis:
benedícet dómui Israel, *
benedícet dómui Aaron,
13 benedícet ómnibus, qui timent Dóminum, *
pusíllis cum maióribus. –
14 Adíciat Dóminus super vos, *
super vos et super fílios vestros.
15 Benedícti vos a Dómino, *
qui fecit cælum et terram. –
16 Cæli, cæli sunt Dómino, *
terram autem dedit fíliis hóminum.
17 Non mórtui laudábunt te, Dómine, *
neque omnes, qui descéndunt in siléntium,
18 sed nos, qui vívimus, benedícimus Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.