lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 maius 2029
Pro O.P.: B. Æmiliæ Bicchieri, virginis, pro commemoratione

AD VESPERAS


Vercellis in Italia orta anno 1238, decimo nono ætatis suæ anno, religiosam professionem emisit in monasterio quod pater ædificandum curaverat. Pluries priorissa, humillima inter sorores erat ita ut viliora quæque domus ministeria lætissima obiret. Uni Deo adhæsione et pro acceptis ab eo beneficiis gratitudine eluxit. Præcipue coluit Passionem Salvatoris qui eam ad se vocavit die 3 maii, Inventione crucis sollemni, anni 1314. Clemens XIV die 19 iulii 1769 illius cultum confirmavit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,
quem Mater illa cóncipit
quæ sola virgo párturit,
hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília
sæptus choréis vírginum,
sponsus decórus glória
sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines
sequúntur, atque láudibus
post te canéntes cúrsitant
hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius
nostris adáuge méntibus
nescíre prorsus ómnia
corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Christus propter nos egénus factus est, ut nos dívites essémus, allelúia.

Psalmus 40 (41)
Infirmi oratio

Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum (Mc 14, 18).

2 Beátus, qui intéllegit de egéno, *
      in die mala liberábit eum Dóminus.
3 Dóminus servábit eum et vivificábit eum †
      et beátum fáciet eum in terra *
      et non tradet eum in ánimam inimicórum eius.
4 Dóminus opem feret illi super lectum dolóris eius; *
      univérsum stratum eius versábis in infirmitáte eius. –

5 Ego dixi: «Dómine, miserére mei; *
      sana ánimam meam, quia peccávi tibi».
6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: *
      «Quando moriétur, et períbit nomen eius?».
7 Et si ingrediebátur, ut visitáret, vana loquebátur; †
      cor eius congregábat iniquitátem sibi, *
      egrediebátur foras et detrahébat. –

8 Simul advérsum me susurrábant omnes inimíci mei; *
      advérsum me cogitábant mala mihi:
9 «Malefícium effúsum est in eo; *
      et, qui decúmbit, non adíciet ut resúrgat».
10 Sed et homo pacis meæ, in quo sperávi, *
       qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum. –

11 Tu autem, Dómine, miserére mei *
       et resúscita me, et retríbuam eis.
12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me, *
       quia non gaudébit inimícus meus super me;
13 me autem propter innocéntiam suscepísti *
       et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum. –

14 Benedíctus Dóminus Deus Israel *
       a sǽculo et usque in sǽculum. Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Christus propter nos egénus factus est, ut nos dívites essémus, allelúia.

Ant. 2 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei, allelúia.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei, allelúia.

Ant. 3 Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, allelúia.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, allelúia.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b.34a
Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE
V. Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne. * Allelúia, allelúia.
R. Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne. * Allelúia, allelúia.
V. Adducéntur in templum Regis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Afferéntur Regi vírgines in exsultatióne. * Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit. Allelúia.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum. Allelúia.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant.
Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit. Allelúia.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum. Allelúia.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátæ Æmíliæ terréna cuncta despícere et te solum quǽrere tribuísti, eius méritis et imitatióne concéde ut, nosmetípsos abnegántes, te grato corde diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)