lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 september 2010
Pro O.P.: B. Laurentii de Ripafratta, presbyteridpkn,rhsm

AD VESPERAS


In oppido Ripafratta prope Pisas anno 1373 ortus, beato Ioanne Dominici hortante Ordinem est amplexus. Cortonæ, ubi novitiatum peregit, mansit usque ad annum 1401. Degit postea in conventu Fabrianensi prior et lector, sed anno 1425 inter religiosos conventus Pistoriensis adnumeratur. Hoc in conventu permansit usque ad mortem, animarum salutis zelo flagrans, regularis observantiæ instaurandæ et salutis civium procurandæ meritus. Mortuus est die 27 septembris 1456 et eius cultus confirmatus fuit a Pio IX die 4 aprilis 1851.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Sator princépsque témporum,
clarum diem labóribus
noctémque qui sopóribus
fixo distínguis órdine,

Mentem tu castam dírige,
obscúra ne siléntia
ad dira cordis vúlnera
telis patéscant ínvidi.

Vacent ardóre péctora,
faces nec ullas pérferant,
quæ nostro hæréntes sénsui
mentis vigórem sáucient.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum

Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)

I

2 Audíte hæc, omnes gentes, *
      áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
      simul in unum dives et pauper! –

4 Os meum loquétur sapiéntiam *
      et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
      apériam in psaltério ænígma meum. –

6 Cur timébo in diébus malis, *
      cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
      et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –

8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
      non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
       ad últimum defíciet, *
10    ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
       simul insípiens et stultus períbunt *
       et relínquent aliénis divítias suas. –

12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
       tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
       etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

II

14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
       et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
       mors depáscet eos;
    descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
       et figúra eórum erit in consumptiónem: *
       inférnus habitáculum eórum. –

16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
       de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
       et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
       neque descéndet cum eo glória eius. –

19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
       „Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
       qui in ætérnum non vidébunt lumen. –

21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

Rom 3, 23-25a
Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem, quæ est in Christo Iesu; quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus ad ostensiónem iustítiæ suæ.

RESPONSORIUM BREVE
V. Adimplébis me lætítia * cum vultu tuo, Dómine.
R. Adimplébis me lætítia * cum vultu tuo, Dómine.
V. Delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
R. Cum vultu tuo, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adimplébis me lætítia * cum vultu tuo, Dómine.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Fac nobíscum, Dómine, magna, quia potens es, et sanctum nomen tuum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Fac nobíscum, Dómine, magna, quia potens es, et sanctum nomen tuum.

PRECES
Christum, pastórem et epíscopum animárum nostrárum, laudémus, qui díligit et tuétur pópulum suum. In eo spem nostram ponéntes supplicémus:
Prótege pópulum tuum, Dómine.

Prótege, Pastor ætérne, antístitem nostrum N.
et cunctos Ecclésiæ tuæ pastóres.
Réspice propítius eos, qui persecutiónem patiúntur,
eósque festína ab ómnibus tribulatiónibus liberáre.
Miserére, Dómine, ómnium egenórum,
esuriéntibus escam largíre.
Illúmina cœtus légibus feréndis deputátos,
ut in ómnibus sapiénti æquitáte decérnant.
Succúrre defúnctis, quos tuo sánguine redemísti,
tecum ad núptias intráre mereántur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui Beátum Lauréntium, reguláris disciplínæ stúdio et caritátis ardóre abundáre fecísti, eius nobis intercessióne concéde ut, perfectióra semper exsequéntes, ætérna gáudia consequámur. per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)