Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)
2 Audíte hæc, omnes gentes, *
áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
simul in unum dives et pauper! –
4 Os meum loquétur sapiéntiam *
et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
apériam in psaltério ænígma meum. –
6 Cur timébo in diébus malis, *
cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –
8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
ad últimum defíciet, *
10 ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
simul insípiens et stultus períbunt *
et relínquent aliénis divítias suas. –
12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.
14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
mors depáscet eos;
descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
et figúra eórum erit in consumptiónem: *
inférnus habitáculum eórum. –
16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
neque descéndet cum eo glória eius. –
19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
„Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
qui in ætérnum non vidébunt lumen. –
21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
et símilis factus est illis.