lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 ianuarius 2011
Tempus nativitatis, hebd. II

AD VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Christe, redémptor ómnium,
ex Patre, Patris Unice,
solus ante princípium
natus ineffabíliter,

Tu lumen, tu splendor Patris,
tu spes perénnis ómnium,
inténde quas fundunt preces
tui per orbem sérvuli.

Salútis auctor, récole
quod nostri quondam córporis,
ex illibáta Vírgine
nascéndo, formam súmpseris.

Hic præsens testátur dies,
currens per anni círculum,
quod solus a sede Patris
mundi salus advéneris;

Hunc cælum, terra, hunc mare,
hunc omne quod in eis est,
auctórem advéntus tui
laudat exsúltans cántico.

Nos quoque, qui sancto tuo
redémpti sumus sánguine,
ob diem natális tui
hymnum novum concínimus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum

Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)

I

2 Audíte hæc, omnes gentes, *
      áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
      simul in unum dives et pauper! –

4 Os meum loquétur sapiéntiam *
      et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
      apériam in psaltério ænígma meum. –

6 Cur timébo in diébus malis, *
      cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
      et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –

8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
      non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
       ad últimum defíciet, *
10    ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
       simul insípiens et stultus períbunt *
       et relínquent aliénis divítias suas. –

12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
       tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
       etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

II

14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
       et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
       mors depáscet eos;
    descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
       et figúra eórum erit in consumptiónem: *
       inférnus habitáculum eórum. –

16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
       de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
       et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
       neque descéndet cum eo glória eius. –

19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
       „Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
       qui in ætérnum non vidébunt lumen. –

21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

Rom 8, 3-4
Deus Fílium suum mittens in similitúdine carnis peccáti et pro peccáto, damnávit peccátum in carne, ut iustítia legis implerétur in nobis, qui non secúndum carnem ambulámus, sed secúndum Spíritum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.
R. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.
V. Et habitávit in nobis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Verbum caro factum est, * allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Ego enim ex Deo procéssi et veni; neque a meípso veni, sed Pater meus ille misit me.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ego enim ex Deo procéssi et veni; neque a meípso veni, sed Pater meus ille misit me.

PRECES
Christus ad nos venit et semetípsum trádidit, ut mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Eum fervénti pietáte invocémus:
     Kýrie, eléison.

Pro Ecclésia tua sancta,
ut ad novam vitam omnes eius fílii renascántur.
Pro paupéribus, captívis, prófugis,
ut in caritáte nostra te, Fílium Dei incarnátum, invéniant.
Ut gáudium nostrum sit plenum,
et admirémur donum, a Patre in te nobis datum.
Servi tui defúncti, nativitáte tua illumináti, vídeant fáciem tuam,
et nox eis ultra non erit.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde nobis, omnípotens Deus, ut salutáre tuum, quod ad redemptiónem mundi luce nova cælórum procéssit, nostris semper innovándis córdibus oriátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)