lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2011
Pro O.P.: B. Margaritæ de Citta di Castello, virginis, pro commemoratione

AD VESPERAS


Orta est Tiferni Tiberini [Cittá di Castello] in Italia an¬no 1287. Cæca a nativitate et ab ipsis parentibus derelicta, uni Deo fiducialiter innixa sub Regula de Pænitentia Ordinis S. Dominici vivens, cunctis magni solatii fuit interius Christi lumine perfusa, cuius incarnationis mysterium impense coluit. Trigesimo tertio ætatis suæ anno die 13 aprilis 1320 mortua est. Eius Officium et Missa a Clemente X die 6 aprilis 1675 concessa sunt.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  

HYMNUS

Iesu, quadragenáriæ
dicátor abstinéntiæ,
qui ob salútem méntium
præcéperas ieiúnium,

Adésto nunc Ecclésiæ,
adésto pæniténtiæ,
qua supplicámus cérnui
peccáta nostra dílui.

Tu retroácta crímina
tua remítte grátia
et a futúris ádhibe
custódiam mitíssime,

Ut, expiáti ánnuis
compunctiónis áctibus,
tendámus ad paschália
digne colénda gáudia.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia

I

Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. (Ap 21, 3)

1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
      quem timébo?
   Dóminus protéctor vitæ meæ, *
      a quo trepidábo?
2 Dum apprópiant super me nocéntes, *
      ut edant carnes meas;
   qui tríbulant me et inimíci mei, *
      ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. –

3 Si consístant advérsum me castra, *
      non timébit cor meum;
   si exsúrgat advérsum me prœlium, *
      in hoc ego sperábo. –

4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
      ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
   ut vídeam voluptátem Dómini *
      et vísitem templum eius. –

5 Quóniam occultábit me in tentório suo, *
      in die malórum.
   Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
      in petra exaltábit me.
6 Et nunc exaltátur caput meum *
      super inimícos meos in circúitu meo.
   Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *
      cantábo et psalmum dicam Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

II

Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum. (Mc 14, 57)

7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, *
      miserére mei et exáudi me.
8 De te dixit cor meum: †
      "Exquírite fáciem meam!". *
      Fáciem tuam, Dómine, exquíram. –

9 Ne avértas fáciem tuam a me, *
      ne declínes in ira a servo tuo.
   Adiútor meus es tu, ne me reícias *
      neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
       Dóminus autem assúmpsit me. –

11 Osténde mihi, Dómine, viam tuam *
       et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. –

12 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †
       quóniam insurrexérunt in me testes iníqui *
       et qui violéntiam spirant. –

13 Credo vidére bona Dómini *
       in terra vivéntium.
14 Exspécta Dóminum, viríliter age, *
       et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mórtuis
Cf. Col 1, 12-20

12 Grátias agámus Deo Patri, *
       qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
       et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
       remissiónem peccatórum; –

15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
       primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
       in cælis et in terra, *
       visibília et invisibília,
    sive throni sive dominatiónes *
       sive principátus sive potestátes. –

    Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17    et ipse est ante ómnia, *
       et ómnia in ipso constant. –

18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
       qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
       ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *
       et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
       sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

LECTIO BREVIS

Eph 4, 32 — 5, 2
Estóte ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis. Estóte ergo imitatóres Dei sicut fílii caríssimi et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.
V. Sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
R. Miserére mei.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ego dixi: Dómine, * miserére mei.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Quid me quǽritis interfícere, hóminem qui vera locútus sum vobis?

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Quid me quǽritis interfícere, hóminem qui vera locútus sum vobis?

PRECES
Deum omnipoténtem et providéntem exaltémus. Ipse scit ómnia, quibus índiget pópulus suus, sed vult nos primum de regno suo sollícitos. ídeo acclamémus:
     Advéniat regnum tuum et iustítia eius.

Pater sancte, qui Christum ut pastórem animárum nostrárum dedísti, adésto pastóribus et pópulis eórum diligéntiæ créditis, ne gregi desit cura pastóris,
neque pastóribus obœdiéntia gregis.
Induc christiános, ut fratérna pietáte infírmis auxiliéntur,
et ipsi Fílio tuo in iis subvéniant.
Fac ut nondum Evangélio credéntes Ecclésiam tuam ingrediántur,
eámque bonis opéribus semper ædíficent in caritáte.
Da nobis peccatóribus véniam a te impetráre,
et simul reconciliári cum Ecclésia tua.
Præsta, ut defúncti ad vitam tránseant ætérnam,
et semper tecum commoréntur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Sanctificáta per pæniténtiam tuórum corda filiórum, Deus miserátor, illústra, et, quibus præstas devotiónis afféctum, præbe supplicántibus pium benígnus audítum.


Pro virgine et martyre: In una hóstia dúplicem celebrámus corónam, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit, et martýrium obtínuit.
Pro virgine: Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.
Deus, qui Beátam Margarítam lumínibus orbam, divíno lúmine intus perfudísti ut, illustráto cordis óculo, te solum contemplarétur, esto lumen oculórum nostrórum, quo mundi huius ténebris carére valeámus et ad pátriam claritátis ætérnæ perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)