lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 maius 2012
Pro O.P.: Patrocinii beátæ Mariæ Virginis supra Ordinem Fratrum prædicatorum universum, memoria

AD VESPERAS


Consuevit in Ecclésia beatam Mariam Virginem « titulis Advocatæ, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis » invocari, indesinenter perdurante in gratiæ oeconomia salutifero eius maternitatis munere, eo quod ipsa, « multiplici intercessione sua pergit in æternæ salutis donis nobis conciliandis » (Lumen Gentium, n. 62).
quóniam vero, ut B. Humbertus de Romans asserit, « Ipsa [B. Virgo] fuit magnum adiutorium initiandi Ordinem ... et speratur quod ducit ad finem bonum» (Opera II, 70-71), Ordo noster inde ab initio eiusdem B. Virginis Patrocinium agnoscit, ipsumque «profiteri non dubitat, iugiter experitur et omnium — fratrum ac sororum — cordi commendat, ut hoc materno fulti præsidio Salvatori intimius adhaereant » (LG, n. 62) pro ardua salvifica missione in mundo adimplenda.
Usque ad novissimam Calendarii liturgici instaurationem, apud nos Patrocinium B. M. Virginis recolebatur die 22 decembris, anniversario approbationis Ordinis ab Honorio III (22 decembris 1216). Nunc autem, attenta præcedentia feriarum Adventus, quæ omnibus memoriis præponuntur, hæc Patrocinii celebranda commemoratio proponitur mense maii — qui peculiari devotioni solet B. M. Virgini in Ecclésia dicari —, et quidem die 8, quatenus in ea diversimode aliquod B. M. Virginis eiusdem rationis titulum in diversis Propriis liturgicis celebrandum recolitur.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Salve, mater misericórdiae,
mater spei et mater véniæ,
mater Dei et mater grátiæ,
mater plena sanctæ lætítiæ. (0 Maria)

Vallis vernans virtútum líliis,
tota fluens summis delíciis,
mater sancta, tuis suffrágiis
condescénde nostris misériis. (0 Maria)

Te creávit Pater ingénitus,
obumbrávit te Unigénitus,
fecundávit te Sanctus Spíritus;
ipsis honor ex corde pénitus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Nunc factum est regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius, allelúia.

Psalmus 19 (20)
Oratio pro regis victoria

Quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. (Act 2, 21)

2 Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis, *
      prótegat te nomen Dei Iacob.
3 Mittat tibi auxílium de sancto *
      et de Sion tueátur te. –

4 Memor sit omnis sacrifícii tui *
      et holocáustum tuum pingue hábeat.
5 Tríbuat tibi secúndum cor tuum *
      et omne consílium tuum adímpleat. –

6 Lætábimur in salutári tuo †
      et in nómine Dei nostri levábimus signa; *
      ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas. –

7 Nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus christum suum: exaudívit illum de cælo sancto suo, *
      in virtútibus salútis déxteræ eius. –

8 Hi in cúrribus et hi in equis, *
      nos autem nomen Dómini Dei nostri invocávimus.
9 Ipsi incurváti sunt et cecidérunt, *
      nos autem surréximus et erécti sumus. –

10 Dómine, salvum fac regem, *
      et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Nunc factum est regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius, allelúia.

Ant. 2 Accepísti virtútem tuam et regnásti, allelúia.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)

2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
      et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
      et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
      posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
      longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
      magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
      lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
      et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –

     9   [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
         dextera tua inveniet, qui te oderunt.
     10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
         Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
     11  Fructum eorum de terra perdes *
         et semen eorum de filiis hominum.
     12  quóniam intenderunt in te mala, *
         cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
     13  quóniam pones eos dorsum, *
         arcus tuos tendes in vultum eorum.]

14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
      cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Accepísti virtútem tuam et regnásti, allelúia.

Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.

LECTIO BREVIS

Ap 12, 3a. 4cd. 5-6a
Visum est signum in cælo: ecce draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. Et múlier fugit in desértum, ubi ha¬bet locum parátum a Deo.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore per annum:
V. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.
R. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.
V. Intercéde pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
R. Virgo semper María.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.

Tempore paschali:
V. Sancta Dei Génetrix, Virgo semper María.* Allelúia, allelúia.
R. Sancta Dei Génetrix, Virgo semper María.* Allelúia, allelúia.
V. Intercéde pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta Dei Génetrix, Virgo semper María.* Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Cum iucunditáte patrocinium beátæ Maríæ celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
O gloriósa Dei Génetrix, Virgo semper María, quæ Dóminum ómnium meruísti portáre, et Regem Angelórum sola virgo lactáre: nostri, quǽsumus, pia memoráre, et pro nobis Christum deprecáre, ut tuis fulti patrocíniis ad cæléstia regna mereámur perveníre.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Cum iucunditáte patrocinium beátæ Maríæ celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum. Allelúia.
Vel, præsertim in cantu:
O gloriósa Dei Génetrix, Virgo semper María, quæ Dóminum ómnium meruísti portáre, et Regem Angelórum sola virgo lactáre: nostri, quǽsumus, pia memoráre, et pro nobis Christum deprecáre, ut tuis fulti patrocíniis ad cæléstia regna mereámur perveníre.

PRECES

Christo, qui in grémio terræ commorátus, lumen novæ glóriæ vidit, læti clamémus:
     Rex glóriæ, audi nos.

Pro epíscopis, presbýteris et diacónibus, ut ministério cum sedulitáte fungántur,
et pópulum ad omne opus bonum parátum tibi prǽbeant, te rogámus, Dómine.
Pro doctóribus, qui Ecclésiæ tuæ sátagunt servíre,
ut corde puro veritátem tuam inquírant, te rogámus, Dómine.
Pro Ecclésiæ fidélibus, ut bonum certent fídei certámen,
et, cursum consummántes, prǽmia regni tui accípiant, te rogámus, Dómine.
Tu, qui in cruce chirógraphum damnatiónis nostræ fixísti et delésti,
víncula nostra solve nosque a ténebris líbera.
Tu qui, ad ínferos descéndens, portas eórum aperuísti,
fratres nostros defúnctos in regnum tuum admítte.


Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beatíssimæ Vírginis Maríæ singulári patrocínio Ordinem prædicatórum ad animárum salútem instítui, eiúsque perpétuis benefíciis cumulári voluísti, præsta supplícibus tuis ut, cuius hódie commemoratiónem cólimus, illíus protécti auxíliis ad cæléstem glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)