Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
TEMPUS QUADRAGESIMÆ, hebd. V
S. Vincentii Ferrer, presbyteri, pro commemoratione
Per OP: S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
De pace et unitate Ecclesiæ, tunc schismate dilaniatae, valde sollicitus, dimisso antipapa — quem prius bona fide secutus fuerat — impense adlaboravit. Spiritus Sancti donis perfusus atque apostolicis munitus facultatibus, totas fere regiones Europae occidentalis peragravit, magnus charismaticus prædicator effectus, cum ingenti animarum fructu. Obiit in Gallia [Vannes] die 5 aprilis 1419. Die 29 iunii 1455 a Callisto III inter sanctos annumeratus fuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Mente iucúnda iúbilent fidéles,
vocibus hymnos résonent canéntes;
nam datus mundo novus est precátor
iúdicem ante.
Alme Vincénti, veneránda cuius
hæc dies totum colitur per orbem
quas tibi cantat chorus hic fidélis,
áccipe laudes.
Rite mox annis téneris peráctis,
prædicatórum sitiens adisti
Ordinem, servans documénta Patrum
mente pudica.
Tactus e cælis operam dedisti
litteris sacris utriúsque legis,
quas docens verbo, fidei replésti
lúmine mundum.
Inde fervénter prope mundi finem
iúdicem Christum fore nuntiásti,
ut Deum gentes válide timérent
admonuisti.
Angelus alter pénitus fuisti
ille, qui cæli médium volábat,
núntians cunctis populis et linguis
iúdicis horam.
Summa sit Christo salus, et perénnis
gloria Patri paritérque Sancto
Flámini, quorum sine fine virtus
regnat in orbe. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei (T. P. allelúia).
I
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus. (Ap 21, 3)
1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, *
quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, *
a quo trepidábo?
2 Dum apprópiant super me nocéntes, *
ut edant carnes meas;
qui tríbulant me et inimíci mei, *
ipsi infirmáti sunt et cecidérunt. –
3 Si consístant advérsum me castra, *
non timébit cor meum;
si exsúrgat advérsum me prœlium, *
in hoc ego sperábo. –
4 Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *
ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,
ut vídeam voluptátem Dómini *
et vísitem templum eius. –
5 Quóniam occultábit me in tentório suo, *
in die malórum.
Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *
in petra exaltábit me.
6 Et nunc exaltátur caput meum *
super inimícos meos in circúitu meo.
Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *
cantábo et psalmum dicam Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei (T. P. allelúia).
Ant. 2 Ecce dedi verba mea in ore tuo, et prophétam in géntibus dedi te (T. P. allelúia).
Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum. (Mc 14, 57)
7 Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, *
miserére mei et exáudi me.
8 De te dixit cor meum: †
"Exquírite fáciem meam!". *
Fáciem tuam, Dómine, exquíram. –
9 Ne avértas fáciem tuam a me, *
ne declínes in ira a servo tuo.
Adiútor meus es tu, ne me reícias *
neque derelínquas me, Deus salútis meæ.
10 Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *
Dóminus autem assúmpsit me. –
11 Osténde mihi, Dómine, viam tuam *
et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos. –
12 Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †
quóniam insurrexérunt in me testes iníqui *
et qui violéntiam spirant. –
13 Credo vidére bona Dómini *
in terra vivéntium.
14 Exspécta Dóminum, viríliter age, *
et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ecce dedi verba mea in ore tuo, et prophétam in géntibus dedi te (T. P. allelúia).
Ant. 3 Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut videant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum (T. P. allelúia).
12 Grátias agámus Deo Patri, *
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine,
13 qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
14 in quo habémus redemptiónem, *
remissiónem peccatórum; –
15 qui est imágo Dei invisíbilis, *
primogénitus omnis creatúræ,
16 quia in ipso cóndita sunt univérsa †
in cælis et in terra, *
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes *
sive principátus sive potestátes. –
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †
17 et ipse est ante ómnia, *
et ómnia in ipso constant. –
18 Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
19 quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre *
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
20 pacíficans per sánguinem crucis eius, *
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut videant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum (T. P. allelúia).
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
V. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Occúrrite ei cum exsultatióne.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Occúrrite ei cum exsultatióne.
V. In ómnibus populis annuntiáte mirabilia eius.
R. Occúrrite ei cum exsultatióne.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Occúrrite ei cum exsultatione.
Tempore paschali:
V. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
V. In ómnibus populis annuntiáte mirabilia eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Evangélii salútis miríficus prædicátor, beátus Vincéntius, plenitúdinem vitæ in tuo occúrsu nuntiávit:
ídeo exsultámus in te Salvatórem nostrum (T. P. allelúia).
Vel, praesertim in cantu:
Adsit nobis propítius in huius vitae véspere, ad Christum nos Vincéntius tuto ferens itínere (T.P. allelúia).
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Evangélii salútis miríficus prædicátor, beátus Vincéntius, plenitúdinem vitæ in tuo occúrsu nuntiávit:
ídeo exsultámus in te Salvatórem nostrum (T. P. allelúia).
Vel, praesertim in cantu:
Adsit nobis propítius in huius vitae véspere, ad Christum nos Vincéntius tuto ferens itínere (T.P. allelúia).
PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
Salvum fac pópulum tuum, Dómine.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
— fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
— per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
— reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
— tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
— salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Vincéntium presbýterum minístrum praedicatiónis evangélicæ suscitásti, praesta quǽsumus ut, quem ventúrum iúdicem
nuntiávit in terris, beáti videámus regnántem in caelis. per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad Laudes matutinas.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)