Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
In visitatione beátæ Mariæ Virginis, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Cóncito gressu petis alta montis,
Virgo, quam matrem Deus ipse fecit,
ut seni matri studiósi amóris
pígnora promas.
Cum salutántis capit illa vocem,
ábditus gestit puer exsilíre,
te parens dicit dóminam, salútat
teque beátam.
Ipsa prædícis fore te beátam
Spíritu fervens pénitus loquénte,
ac Deum cantu célebras amœno
magna operántem.
Teque felícem pópuli per orbem
semper, o mater, récitant ovántes
atque te credunt Dómini favórum
esse minístram.
Quæ, ferens Christum, nova semper affers
dona, tu nobis fer opes salútis,
qui pie tecum Tríadem supérnam
magnificámus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intrávit María in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Allelúia.
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)
1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
„In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
in portis tuis, Ierúsalem. –
3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
sedes domus David. –
6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
„Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
et secúritas in túrribus tuis!“ –
8 Propter fratres meos et próximos meos *
loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
exquíram bona tibi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intrávit María in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Allelúia.
Ant. 2 Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo. Allelúia.
Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)
1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
frustra vígilat, qui custódit eam. –
2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
qui manducátis panem labóris, *
quia dabit diléctis suis somnum. –
3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo. Allelúia.
Ant. 3 Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Allelúia.
3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –
4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte, –
5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –
6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto, –
7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum, –
8 secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia, –
9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius, –
quod propósuit in eo, *
10 in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. * Allelúia, allelúia.
R. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. * Allelúia, allelúia.
V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. * Allelúia, allelúia.
MAGNIFICAT
Ad Magnificat, ant. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. Allelúia.
46 Magníficat *
ánima mea Dóminum,
47 et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
52 depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
53 esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
54 Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
55 sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. Allelúia.
PRECES
Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:
Plena grátia intercédat pro nobis.
Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,
— filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.
Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,
— et ómnibus salútem et pacem.
Qui Maríam plenam grátia fecísti,
— lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.
Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,
— et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.
Qui Maríam cæli coronásti regínam,
— fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quǽsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)