lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 ianuarius 2022
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, memoria

AD VESPERAS


Filia Belæ IV, Hungarorum regis, et Mariæ Láscaris, filiæ imperatoris Constantinopolitani, Margarita antequam nasceretur (1242) a parentibus Deo oblata fuit pro patriæ liberatione. Ante annum ætatis quartum credita est ad Vesprimienses sanctimoniales Ordinis Prædicatorum. Adhuc duodennis Budæ, in novo monasterio pro ipsa a rege ædificato, religiosa professione in manibus Magistri Humberti de Romans emissa, mira alacritate profecit ac totaliter Christo Crucifixo se mancipavit.

Monasticæ asceseos ac misericordiæ operibus insistens, zelo pro pace instauranda et invictæ fortitudini in denuntiandis iniustitiis magnam suavitatem erga sorores coniunxit, quibus humillima præstare servitia cupiebat. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem mira flagrans caritate, in Spiritum Sanctum et B. V. Mariam pietate enituit, propitiationis victima exstans pro suæ gentis libeatione a Tartarorum incursionibus. Obiit die 18 ianuarii 1270 et a Pio XII inter sanctas relata est die 19 novembris 1943. Eius sepulcrum sæculo XVII disparuit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Hac Margaríta Pánnonis
ornáta tellus géstiat,
patrísque Guzman ádsonet
lætánter ordo pláusibus.

Periclitánte pátria,
sacris Deo recéssibus
piaculáris hóstia,
dicánda, voto expóscitur.

Recépta claustris, ócculit
ortum decúsque régium,
et corpus insons hórridis
flagris faméque mácerat.

Amóre Christi férvida,
inhǽret ipsi iúgiter,
eiúsque membris ímpigra
servíre tendit lánguidis.

Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Psalmus 48 (49)
Vanitas divitiarum

Dives difficile intrabit in regnum cælorum. (Mt 19, 23)

I

2 Audíte hæc, omnes gentes, *
      áuribus percípite, omnes, qui habitátis orbem:
3 quique húmiles et viri nóbiles, *
      simul in unum dives et pauper! –

4 Os meum loquétur sapiéntiam *
      et meditátio cordis mei prudéntiam.
5 Inclinábo in parábolam aurem meam, *
      apériam in psaltério ænígma meum. –

6 Cur timébo in diébus malis, *
      cum iníquitas supplantántium circúmdabit me?
7 Qui confídunt in virtúte sua *
      et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur. –

8 Etenim seípsum non rédimet homo; *
      non dabit Deo propitiatiónem suam.
9 Nímium est prétium redemptiónis ánimæ eius: †
       ad últimum defíciet, *
10    ut vivat usque in finem, nec vídeat intéritum.
11 Et vidébit sapiéntes moriéntes; †
       simul insípiens et stultus períbunt *
       et relínquent aliénis divítias suas. –

12 Sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum; †
       tabernácula eórum in progéniem et progéniem, *
       etsi vocavérunt nomínibus suis terras suas.
13 Et homo, cum sit in honóre, non permanébit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Non potéstis Deo servíre et mammónæ.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

II

14 Hæc via illórum, quorum fidúcia in semetípsis, *
       et finis eórum, qui cómplacent in ore suo.
15 Sicut oves in inférno pósiti sunt, *
       mors depáscet eos;
    descéndent præcípites ad sepúlcrum, †
       et figúra eórum erit in consumptiónem: *
       inférnus habitáculum eórum. –

16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam, *
       de manu ínferi vere suscípiet me.
17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo *
       et cum multiplicáta fúerit glória domus eius,
18 quóniam, cum interíerit, non sumet ómnia, *
       neque descéndet cum eo glória eius. –

19 Cum ánimæ suæ in vita ipsíus benedíxerit: *
       „Laudábunt te quod benefecísti tibi“,
20 tamen introíbit ad progéniem patrum suórum, *
       qui in ætérnum non vidébunt lumen. –

21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit; †
       comparátus est iuméntis, quæ péreunt, *
       et símilis factus est illis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Thesaurizáte vobis thesáuros in cælo, dicit Dóminus.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

Canticum
Hymnus redemptorum
Ap 4, 11; 5, 9.10.12
4,11 Dignus es, Dómine et Deus noster, *
         accípere glóriam et honórem et virtútem,
      quia tu creásti ómnia, *
         et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt. –

5,9 Dignus es, Dómine, accípere librum *
         et aperíre signácula eius,
     quóniam occísus es †
         et redemísti Deo in sánguine tuo *
         ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
10 et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
         et regnábunt super terram. –

12 Dignus est Agnus, qui occísus est, †
         accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
         et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere glóriam et honórem.

LECTIO BREVIS

Rom 6, 4b-6a
Quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus; hoc sciéntes quia vetus homo noster simul crucifíxus est.

RESPONSORIUM BREVE
V. Exsultábo et lætábor * in misericórdia tua.
R. Exsultábo et lætábor * in misericórdia tua.
V. Quóniam respexísti humilitátem meam.
R. In misericórdia tua.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Exsultábo et lætábor * in misericórdia tua.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Margaríta nunc cum Christo in glória appáret, cuis vita erat cum ipso abscóndita in Deo.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Margaríta nunc cum Christo in glória appáret, cuis vita erat cum ipso abscóndita in Deo.

PRECES
Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:
     Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,
immaculátam eam redde et sanctam.
Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,
ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.
Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,
concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.
Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,
præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.
Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,
defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, virginitátis amátor et custos, cuius múnere fámula tua Margaríta illíus decórem mérito bonórum óperum sociávit, concéde quǽsumus, ut mentis integritátem spíritu salutáris pæniténtiæ restauráre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui beátam Margarítam vírginem, Spíritus Sancti operánte virtúte, abnegatiónis grátia claréscere voluísti, præsta nobis ut, voluntáti tuæ numquam obsisténtes, quæ tibi sunt plácita fidéliter impleámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)