lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 maius 2024
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri, memoria

AD VESPERAS


Bononiæ, in Ecclésia sancti Nicolai de Vineis « sub fratrum pedibus » Dominicus sepeliri voluit. Multi diversis infirmitatum molestiis oppressi, ad eius sepulchrum remedia sanitatum se percepisse fatebantur. Fratres tamen miracula agnoscere recusabant et munera ex voto oblata frangebant. Tandem, die 24 maii 1233, Gregorio papa IX annuente, coram Theodorico archiepiscopo Ravennate Pontificis legato, Iordano de Saxonia plurimisque fratribus Bononiæ Capitulum generale celebrantibus, Dominici corpus delatum est ad monumentum marmoreum. Tunc cæpit odor quidam mirificus ex corpore sancto exhalare, « ostendens cunctis lucide, quam bonus Christi odor hic esset. Celebrantur Missarum sollemnia ab archiepiscopo, et quia tertius dies Pentecostes enituit, Accipite iucunditatem glorice vestræ in introitu chorus intonat » (Iordanus de Saxonia). Hoc initium fuit processus canonici, quo expleto, die 3 iulii anno 1234 Gregorius IX Dominicum inter sanctos annumeravit. Deinde B. Ioannes de Vercelli, sextus Ordinis Magister, sepulchrum magis dignum aedificandum curavit et illuc die 5 iunii 1267 S. Dominici corpus positum fuit.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Præco salútis cǽlicæ,
quem nomen ipsum, Spíritu
movénte læta in ómina,
summo dicávit Príncipi,

Te corde tanto dívitem
quod esset orbe látius,
fides popóscit strénuum
Dei suíque víndicem.

Prudens, benígnus, cándidus,
zeli sed æstu férvidus,
tu veritátis íntegræ
aggréssus es certámina.

Venti ut sonántis ímpetu
erróris umbras díssipans,
securióre Ecclésiam
gressu dedísti pérgere.

Ardóris huius íntimi
fac simus et nos cómpotes,
fidéque spem perénniter
firmémus ad cæléstia.

Viríliter per áspera
da transigámus sǽculum,
tecum beáti ut pérpetim
Deo canámus glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis

Populus in acquisitionem ... annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Cf. 1 Petr 2, 9)

I

1 Laudáte nomen Dómini, *
      laudáte, servi Dómini,
2 qui statis in domo Dómini, *
      in átriis domus Dei nostri. –

3 Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *
      psállite nómini eius, quóniam suáve.
4 Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *
      Israel in pecúlium sibi. –

5 Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *
      et Deus noster præ ómnibus diis.
6 Omnia, quæcúmque vóluit, †
      Dóminus fecit in cælo et in terra, *
      in mari et in ómnibus abýssis.
7 Addúcens nubes ab extrémo terræ, †
      fúlgura in plúviam facit, *
      prodúcit ventos de thesáuris suis. –

8 Qui percússit primogénita Ægýpti *
      ab hómine usque ad pecus.
9 Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *
      in pharaónem et in omnes servos eius.
10 Qui percússit gentes multas *
      et occídit reges fortes:
11 Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *
      et ómnia regna Chánaan.
12 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

13 Dómine, nomen tuum in ætérnum; *
      Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *
      et servórum suórum miserébitur. –

15 Simulácra géntium argéntum et aurum, *
      ópera mánuum hóminum:
16 os habent et non loquéntur; *
      óculos habent et non vidébunt;
17 aures habent et non áudient; *
      neque enim est spíritus in ore ipsórum.
18 Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *
      et omnes, qui confídunt in eis. –

19 Domus Israel, benedícite Dómino; *
      domus Aaron, benedícite Dómino;
20 domus Levi, benedícite Dómino; *
      qui timétis Dóminum, benedícite Dómino. –

21 Benedíctus Dóminus ex Sion, *
      qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis
Ap 15, 3-4

3 Magna et mirabília ópera tua, *
      Dómine Deus omnípotens;
   iustæ et veræ viæ tuæ, *
      Rex géntium! –

4 Quis non timébit, Dómine, *
      et glorificábit nomen tuum?
   Quia solus Sanctus, †
      quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *
      quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

Phil 1, 3-4. 7-8
Grátias ago Deo meo in omni memória vestri, semper in omni oratióne mea pro ómnibus vobis cum gáudio deprecatiónem fáciens super communióne vestra in Evangélio; sicut est mihi iustum hoc sentíre pro ómnibus vobis, eo quod hábeam in corde vos et in vínculis meis et in defensióne et confirmatióne Evangélii sócios grátiæ meæ omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Christi Iesu.

RESPONSORIUM BREVE
Tempore per annum:
V. Beáti qui áudiunt verbum Dei * et custódiunt illud.
R. Beáti qui áudiunt verbum Dei * et custódiunt illud.
V. Fructum áfferunt in patiéntia.
R. Et custódiunt illud.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Beáti qui áudiunt verbum Dei * et custódiunt illud.
Tempore paschali:
V. Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud. * Allelúia, allelúia.
R. Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud. * Allelúia, allelúia.
V. Fructum áfferunt in patiéntia.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Beáti qui áudiunt verbum Dei et custódiunt illud. * Allelúia, allelúia.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. Magne Pater sancte Domínice, mortis hora nos tecum súscipe, et hic semper nos pie réspice.

Vel, praesertim in cantu:
O lumen Ecclésiæ, doctor veritátis, rosa patiéntiæ, ebur castitátis, aquam sapiéntiæ propinásti gratis: prædicátor grátiæ, nos iunge beátis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Magne Pater sancte Domínice, mortis hora nos tecum súscipe, et hic semper nos pie réspice.

Vel, praesertim in cantu:
O lumen Ecclésiæ, doctor veritátis, rosa patiéntiæ, ebur castitátis, aquam sapiéntiæ propinásti gratis: prædicátor grátiæ, nos iunge beátis.

PRECES
Christum, pro homínibus pontíficem constitútum in iis quæ sunt ad Deum, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
     Salvum fac pópulum tuum, Dómine.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios rectóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Qui, per Ecclésiæ pastóres, vitam ætérnam óvibus tuis præstas, ne rápiat eas quisquam de manu tua,
salva defúnctos, pro quibus ánimam tuam posuísti.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Adiuvet Ecclésiam tuam, Dómine, beátus Pater Domínicus méritis et doctrínis, atque pro nobis efficiátur piíssimus intervéntor, qui tuæ veritátis éxstitit prædicátor exímius. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)