Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. VII
Pro O.P.: Translationis S. P. Dominici, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Qui, totus Dómini nómine et áctibus
et fratres hómines díligis édocens,
e cælis véniens, o Pater, ínnova
mundo dicta salúbria.
Dic firmæ fídei dúlcia prǽmia,
cui tam sollícitis usque labóribus
servísti et précibus, tu quibus hǽseras
iam cælo velut íncola.
Christi divítiæ dic super ómnia
quæ cordi frágili gáudia prǽparent
tu pauper, míseris dans bona plúrima,
terræ quǽstibus áltior.
Quod cordis nívei te decus índuit,
mortáles móneat ne probra díligant
castóque ut stúdeant iúngere córpore
sese iúgiter ángelis.
Sit sanctæ Tríadi glória pérpetim,
cuius munéribus des ita pérfrui,
nobis ut líceat cántica fúndere
tecum témpora in ómnia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro Qóhelet
Qui custódit præcéptum, non experiétur quidquam mali; tempus et iudícium cor sapiéntis intéllegit.
Omni enim negótio tempus est et iudícium, et multa hóminis afflíctio; ignórat enim quid futúrum sit, nam quómodo
sit futúrum, quis nuntiábit ei? Non est in hóminis potestáte dominári super spíritum nec cohibére spíritum, nec habet
potestátem supra diem mortis, nec ulla remíssio est ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium.
Omnia hæc considerávi et dedi cor meum cunctis opéribus, quæ fiunt sub sole, quo témpore dominátur homo hómini in
malum suum. Et ita vidi ímpios sepúltos, discedéntes de loco sancto; in obliviónem cádere in civitáte, quod ita
egérunt: sed et hoc vánitas est. Etenim, quia non profértur cito senténtia contra ópera mala, ídeo cor filiórum
hóminum replétur, ut pérpetrent mala. Nam peccátor cénties facit malum et prolóngat sibi dies; verúmtamen novi
quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem eius. Non sit bonum ímpio, nec prolongábit dies suos quasi umbram, qui non timet fáciem Dómini.
Est vánitas, quæ fit super terram: sunt iusti, quibus mala provéniunt, quasi ópera égerint impiórum, et sunt
ímpii, quibus bona provéniunt, quasi iustórum facta hábeant; sed et hoc vaníssimum iúdico.
Laudávi ígitur lætítiam quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet et bíberet atque gaudéret et
hoc solum secum auférret de labóre suo in diébus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole. Cum appósui cor meum,
ut scirem sapiéntiam et intellégerem occupatiónem, quæ versátur in terra, quod diébus et nóctibus somnum non
capit óculis, ecce intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum, quæ fiunt sub
sole; et quanto plus laboráverit homo ad quæréndum, tanto minus invéniet; etiámsi díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre.
Omnia hæc cóntuli in corde meo, ut curióse intellégerem quod iusti atque sapiéntes et ópera eórum sunt in manu
Dei. Utrum amor sit an ódium, omníno nescit homo: coram illis ómnia. Sicut ómnibus sors una: iusto et ímpio,
bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et non immolánti. Sicut bonus sic et peccátor; ut qui iurat, ita et ille, qui iuraméntum timet.
Hoc est péssimum inter ómnia, quæ sub sole fiunt, quia sors éadem cunctis; unde et corda filiórum hóminum
impléntur malítia et stultítia in vita sua, et novíssima eórum apud mortuos. Qui enim sociátur ómnibus vivéntibus,
habet fidúciam: mélior est canis vivus leóne mórtuo. Vivéntes enim sciunt se esse moritúros; mórtui vero nihil
novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum. Amor quoque eórum et ódium
et invídiæ simul periérunt, nec iam habent partem in hoc sǽculo et in ópere, quod sub sole géritur. Vade ergo et
cómede in lætítia panem tuum et bibe cum gáudio vinum tuum, étenim iam diu placuérunt Deo ópera tua. Omni témpore
sint vestiménta tua cándida, et óleum de cápite tuo non defíciat.
Perfrúere vita cum uxóre, quam díligis, cunctis diébus vitæ instabilitátis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni
témpore vanitátis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labóre tuo, quo labóras sub sole. Quodcúmque fácere potest
manus tua, instánter operáre, quia nec opus nec rátio nec sapiéntia nec sciéntia erunt apud ínferos, quo tu próperas.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis beáti Iordáni de Saxónia presbýteri secúndi Ordinis Magístri
[Diléctis in dilécto Dei Fílio Frátribus Ordinis prædicatórum, Frater Iordánus eiúsdem Ordinis húmilis Magíster et servus, salútem et gáudium sempitérnum.]
Solet divína bónitas sua investigábili sapiéntia plerúmque bonum différre, non ut auferátur, sed ut dilátum surgat ubérius témpore opportúno. Sive ígitur Deo Ecclésiæ
suæ mélius providénte, sive divérsis divérsa sentiéntibus, quidam viam simplicitátis absque prudéntia sectántes, immortálem memóriam servi Altíssimi Dómini, Ordinis
qui prædicatórum dícitur institutóris, sancti Domínici, fatebántur suffícere notam esse apud Deum, nec curándum fore utrum ad hóminum notítiam perveníret.
Alii autem áliter sentiébant: tamen pusillanimitátis depréssi spíritu, iis non obviábant. Sicque factum est ut beáti Patris Domínici glória absque omni veneratióne
fere per annos duódecim sopíta manéret. Iacébat namque thesáurus abscónditus carens utilitáte. Prodíbat sǽpius virtus Domínici, sed suffocábat eam incúria filiórum.
Adest ígitur dies célebris ut translátio exímii doctóris celebrétur! Adest et venerábilis archiepíscopus Ravénnas et episcopórum et prælatórum multitúdo; adest innumerábilis
diversárum terrárum pópuli devótio; adsunt et Bononiénsium catérvæ armátæ, ne sanctíssimi córporis patrocínia ipsis auferántur. Stant Fratres ánxii, pallent orántque tímidi,
illic trepidántes ubi non erat timor, ne sancti Domínici corpus, quod plúviis et ǽstui tanto témpore vili recónditum lóculo, sicut álius qui inter mórtuos computátur,
potúerat, vérmium scatéret vorágine, fœtóre hórrido præséntium odorátum graváret, et sic tanti viri devótio fuscarétur. Accédit pia episcopórum devótio, accédunt et álii
instruméntis fabrílibus, lapis durióri ceménto sepúlcro compaginátus
aufértur, et erat de subtus, capsa lígnea terræ suffóssa, sicut venerábilis papa Gregórius, tunc Ostiénsis epíscopus, sacrum corpus humáverat; in qua párvulum forámen eminébat.
Abláto síquidem lápide, cœpit odor quidam miríficus ex forámine exhaláre, cuius fragrántia adstántes attóniti mirántur quid esset. Stupent qui áderant, et stupóre
pertérriti cadunt. Hinc ruunt dulces fletus, miscéntur et gáudia, timor et spes in campo ánimæ consúrgunt, movéntque bella mirífica mirífici odóris suavitátem sentiéntes.
Sénsimus et nos huiúsmodi odóris dulcédinem; et quod vídimus et sénsimus, hoc testámur: numquam enim, licet diútius iuxta corpus Domínici studióse stetérimus,
poterámus tanto dulcóre satiári. Si manu vel cíngulo, si áliqua re tangebátur corpus, per tempus prolíxum odor ille remanébat.
Delátum est corpus ad monuméntum marmóreum cum própriis aromátibus ibi recondéndum. Spirábat odor miríficus ex córpore sancto, osténdens cunctis lúcide quod bonus Christi odor hic esset.
Celebrántur Missárum sollémnia ab archiepíscopo, et quia tértius dies Pentecóstes enítuit: « Accípite iucunditátem glóriæ vestræ, grátias agéntes Deo, qui vos
ad cæléstia regna vocávit », in intróitu chorus íntonat, quam vocem de cælis sonántem Fratres in sua iucunditáte suscéperant. Tubæ cóncrepant, innúmeram cereórum
multitúdinem pópuli érigunt; processiónes étiam honéstæ fiunt. Benedíctus Iesus Christus ubíque resúltat.
[Acta sunt hæc in civitáte Bononiénsi die vigésima quarta maii, anno grátiæ millésimo ducentésimo trigésimo tértio, Románæ Sedi Gregório IX præsidénte, et impérii
sceptra Federíco II gubernánte, ad honorem Dómini nostri Iesu Christi, et beáti Domínici servi sui fidelíssimi.]
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Tibi soli peccávi, Dómine, miserére mei.
Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.
17 Dedúcant óculi mei lácrimam
per noctem et diem, *
et non táceant,
quóniam contritióne magna contríta est
virgo fília pópuli mei, *
plaga péssima veheménter. –
18 Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio; *
et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:
prophéta quoque et sacérdos *
abiérunt per terram nesciéntes. –
19 Numquid proíciens abiecísti Iudam, *
aut Sion abomináta est ánima tua?
Quare ergo percussísti nos, *
ita ut nulla sit sánitas ?
Exspectávimus pacem, et non est bonum, *
et tempus curatiónis, et ecce turbátio. –
20 Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †
iniquitátes patrum nostrórum, *
quia peccávimus tibi.
21 Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *
ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;
recordáre, *
ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cognóvimus, Dómine, iniquitátes nostras, quia peccávimus tibi.
Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere (S. Athanasius).
1 Iubiláte Dómino, omnis terra, *
servíte Dómino in lætítia;
2 introíte in conspéctu eius *
in exsultatióne. –
3 Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †
ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *
pópulus eius et oves páscuæ eius. –
4 Introíte portas eius in confessióne, †
átria eius in hymnis, *
confitémini illi, benedícite nómini eius.
5 Quóniam suávis est Dóminus; †
in ætérnum misericórdia eius, *
et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Dóminus ipse est Deus; nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
Tempore per annum:
V. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
R. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
V. In ómnibus pópulis mirabília eius.
R. Glóriam Dómini.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes * glóriam Dómini.
Tempore paschali:
V. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
V. In ómnibus pópulis mirabília eius.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini. * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. O quam speciósi pedes annuntiántis pacem, prædicántis
salútem, dicéntis Sion: regnábit Deus tuus.
Vel, praesertim in cantu:
Benedíctus Redémptor ómnium, qui salúti próvidens hóminum, mundo dedit sanctum Domínicum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. O quam speciósi pedes annuntiántis pacem, prædicántis
salútem, dicéntis Sion: regnábit Deus tuus.
Vel, praesertim in cantu:
Benedíctus Redémptor ómnium, qui salúti próvidens hóminum, mundo dedit sanctum Domínicum.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Domínici confessóris tui, Patris nostri, illumináre dignátus es méritis et doctrínis, concéde ut eius
intercessióne temporálibus non destituátur auxíliis, et spirituálibus semper profíciat increméntis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)