lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 october 2025
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario, sollemnitas

AD VESPERAS


Hodierna festivitate Ordo noster cum universa Ecclésia celebrat mirabilia Dei erga genus humanum, devota contemplatione mysteriorum vitæ, passionis et resurrectionis Salvatoris nostri Iesu, cum Maria matre eius quae est « exemplar meditationis verborum Christi et docilitatis in propria missione» (LCO, n. 67, § II). Tanta beneficia, harmonice in unum collecta, per illud peculiare precandi genus recoluntur quod « Rosarii » titulo in usum venit, quodque in ambitu vitae et apostolatus ipsius Ordinis nostri initia et incrementa sumpsisse noscitur.
Beatus Humbertus de Romans († 1277) pro novitiis Ordinis « De modo orandi » agens (Opera II, 543) hæc singulariter tradit: « Primo novitius post Matutinas beátæ Virginis cogitet et revolvat cum ardore beneficia Dei: scilicet Incarnationis, Nativitatis, Passionis et huiusmodi generalia; ... et postea dicat Pater noster et Ave Maria. ... Post Completorium recolligat beneficia Dei, eo modo quo scripta sunt in principio istius "Modi orandi" ...; et poterit étiam addere Salve Regina, etc. cum aliis antiphonis et orationibus specialibus de Beata Virgine».
Inter fratres vero, qui magnam partem circa Rosarium habuerunt, prae aliis nominandus venit beatus Alanus de La Roche (1428-1478) in illius structura definienda atque in eiusdem diffusione promovenda. Item Confraternitates a fratribus nostris ubique propagatæ, inde ab illa prima Douai ab ipso Alano fundata (a. 1470) et ab alia percelebri a Iacobo Sprenger, 0P. Coloniæ erecta cum Apostolicæ Sedis approbatione (a. 1476). Item S. Pius V, Bulla Consueverunt Romani Pontifices (17 septembris 1569) definitivam Rosarii formam statuit, atque nova Bulla Salvatoris Domini (5 martii 1572) festivitatem liturgicam B.M.V. a Victoria, deinde a Rosario nuncupatam, instituit, die 7 octobris celebrandam; quæ in novissima liturgiæ instauratione confirmata est.
Diligentis inde curæ onus nobis incumbit huiusmodi precandi formam in nostris communitatibus promovere atque inter ipsos fideles apostolico zelo fovere, vetera quidem novis augendo. Rosarium sane «in contemplationem nos ducit mysterii salutis, in quo Virgo Maria cum Filii sui opere intime coniungitur » (LCO, n. 67, § II) atque efficacissimum medium se præbet fidei promovendæ ac vitæ christianæ in populo alendæ. Nam «hæc precatoria corona quasi quoddam Evangelii compendium præ se fert, ac proinde formam pietatis Ecclesiæ» (Pauli VI, Adhort. Apost. Recurrens mensis october, 7-10-1969).

1. Sequens Officium hic traditur omnibus elementis completum sicubi festivitas B. M. V. a Rosario gradu sollemnitatis celebranda occurrat.

2. Gradu festi ordinarie servato, hoc Officium sequenti modo absolvitur: Hymnus et antiphonæ referentes Mysteria gaudiosa, vel pro adiunctis dolorosa, dicuntur aut cantantur ad Officium lectionis; quæ Mysteria gloriosa referunt, ad Laudes matutinas; quæ recapitulationem omnium Mysteriorum præbent, ad Vesperas.

3. Adhiberi étiam potest, si magis placet, Officium ut in Liturgia Horarum (IV, 1193-1196).

4. Plura elementa in præsenti Officio allata utiliter adhiberi possunt in ordinandis aliis quibusdam celebrationibus marialibus, aut pro peculiaribus adunationibus quorundam cœtuum orationis.

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Te gestiéntem gáudiis,
te sáuciam dolóribus,
te iugi amíctam glória,
o Virgo Mater, pángimus.

Ave, redúndans gáudio
dum cóncipis, dum vísitas,
et edis, offers, ínvenis,
mater beáta, Fílium.

Ave, dolens et íntimo
in corde agónem, vérbera,
spinas crucámque Fílii
perpéssa, princeps mártyrum.

Ave, in triúmphis Fílii,
in ígnibus Parácliti,
in regni honóre et lúmine
regína fulgens glória.

Veníte, gentes, cárpite
ex his rosas mystériis,
et pulchri amóris ínclitæ
matri corónas néctite.

Sit Trinitáti glória,
quæ sacra per mystéria
orántibus det grátiam,
qua consequántur glóriam. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exaltáta est Virgo María super choros Angelorum; et in cápite eius coróna stellárum duódecim, allelúia.

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)

1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
      „In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
      in portis tuis, Ierúsalem. –

3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
      sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
      testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
      sedes domus David. –

6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
      „Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
      et secúritas in túrribus tuis!“ –

8 Propter fratres meos et próximos meos *
      loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
      exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exaltáta est Virgo María super choros Angelorum; et in cápite eius coróna stellárum duódecim, allelúia.

Ant. 2 Benedícta fília tu a Dómino, quia per te fructum vitæ communicávimus.

Psalmus 126 (127)
Vanus labor sine Domino

Dei ædificatio estis. (1 Cor 3, 9)

1 Nisi Dóminus ædificáverit domum, *
      in vanum labórant, qui ædíficant eam.
   Nisi Dóminus custodíerit civitátem, *
      frustra vígilat, qui custódit eam. –

2 Vanum est vobis ante lucem súrgere et sero quiéscere, †
      qui manducátis panem labóris, *
      quia dabit diléctis suis somnum. –

3 Ecce heréditas Dómini fílii, *
      merces fructus ventris.
4 Sicut sagíttæ in manu poténtis, *
      ita fílii iuventútis.
5 Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis: *
      non confundétur, cum loquétur inimícis suis in porta.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícta fília tu a Dómino, quia per te fructum vitæ communicávimus.

Ant. 3 Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum.

Canticum
De Deo salvatore
Eph 1, 3-10

3 Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
      qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli in cæléstibus in Christo, –

4 sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
      ut essémus sancti et immaculáti *
      in conspéctu eius in caritáte, –

5 qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
      per Iesum Christum in ipsum, *
      secúndum beneplácitum voluntátis suæ, –

6 in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
      in qua gratificávit nos in Dilécto, –

7 in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, *
      remissiónem peccatórum, –

8 secúndum divítias grátiæ eius, †
      qua superabundávit in nobis *
      in omni sapiéntia et prudéntia, –

9 notum fáciens nobis mystérium voluntátis suæ, *
      secúndum beneplácitum eius, –

   quod propósuit in eo, *
10   in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
   recapituláre ómnia in Christo, *
       quæ in cælis et quæ in terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum.

LECTIO BREVIS

Act 1, llb. 12. 13a. 14
Postquam assúmptus est Iesus in cælum, revérsi sunt Apóstoli in Ierúsalem a monte, qui vocátur Olivéti, qui est iuxta Ierúsalem sábbati habens iter. Et cum introíssent, in cenáculum ascendérunt, ubi manébant. Omnes erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Iesu et frátribus eius.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.
R. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.
V. Intercéde pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
R. Virgo semper María.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sancta Dei Génetrix, * Virgo semper María.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
Vel, præsertim in cantu: Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum; et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo.
Vel, præsertim in cantu: Et ait María: Magníficat ánima mea Dóminum; et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.

PRECES
Mémores exordiórum redemptiónis nostræ, cum María matre nostra vespertínas preces ad Deum Patrem dirigámus:
     Audi, Pater æetérne, vocem illius quam præelegísti.

Qui Maríam Vírginem verbi tui perfécte dócilem fecísti,
nosmetípsos, quǽsumus, pérfice Fílii eius discípulos.
Misso Spíritu Sancto, Virgo Fílium tuum concépit et édidit mundo:
eius précibus ut fructus eiúsdem Spíritus óptimos proferámus concéde.
Eam fecísti iuxta crucem firmíssimam et in resurrectióne Fílii gáudio refértam:
eius précibus in advérsis nos súbleva et spem in nobis corróbora.
Eius tandem précibus concéde, ut qui incarnatiónem Fílii tui cognóvimus:
per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perdúcamur.
Qui gloriósam in cælis regínam coronásti:
migrátos e terra apud eam sanctórum ágminum fac consórtes.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, cuius Unigénitus per vitam, mortem et resurrectiónem suam nobis salútis ætérnæ prǽmia comparávit, concéde quǽsumus ut hæc mystéria sacratíssimo beátæ Maríæ Vírginis Rosário recoléntes, et limitémur quod cóntinent, et quod promíttunt assequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel ut ad Laudes matutinas:
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)