lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 december 2025
IV DOMINICA Adventus

AD I VESPERAS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.  Allelúia.

HYMNUS

Verbum salútis ómnium,
Patris ab ore pródiens,
Virgo beáta, súscipe
casto, María, víscere.

Te nunc illústrat cǽlitus
umbra fecúndi Spíritus,
gestes ut Christum Dóminum,
æquálem Patri Fílium.

Hæc est sacráti iánua
templi seráta iúgiter,
soli suprémo Príncipi
pandens beáta límina.

Olim promíssus vátibus,
natus ante lucíferum,
quem Gábriel annúntiat,
terris descéndit Dóminus.

Læténtur simul ángeli,
omnes exsúltent pópuli:
excélsus venit húmilis
salváre quod períerat.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ecce véniet desiderátus cunctis géntibus, et replébitur glória domus Dómini, allelúia.

Psalmus 121 (122)
Civitas sancta Ierusalem

Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem. (Hebr 12, 22)

1 Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi: *
      „In domum Dómini íbimus.“
2 Stantes iam sunt pedes nostri *
      in portis tuis, Ierúsalem. –

3 Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas, *
      sibi compácta in idípsum.
4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini, *
      testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.
5 Quia illic sedérunt sedes ad iudícium, *
      sedes domus David. –

6 Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
      „Secúri sint diligéntes te!
7 Fiat pax in muris tuis, *
      et secúritas in túrribus tuis!“ –

8 Propter fratres meos et próximos meos *
      loquar: „Pax in te!“
9 Propter domum Dómini Dei nostri *
      exquíram bona tibi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ecce véniet desiderátus cunctis géntibus, et replébitur glória domus Dómini, allelúia.

Ant. 2 Veni, Dómine, et noli tardáre; reláxa facínora plebi tuæ, Israel.

Psalmus 129 (130)
De profundis clamavi

Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. (Mt 1, 21)

1 De profúndis clamávi ad te, Dómine; *
2     Dómine, exáudi vocem meam.
  Fiant aures tuæ intendéntes *
      in vocem deprecatiónis meæ. –

3 Si iniquitátes observáveris, Dómine, *
      Dómine, quis sustinébit?
4 Quia apud te propitiátio est, *
      ut timeámus te.
5 Sustínui te, Dómine, *
      sustínuit ánima mea in verbo eius;
6 sperávit ánima mea in Dómino *
      magis quam custódes auróram. –

  Magis quam custódes auróram *
7     speret Israel in Dómino,
   quia apud Dóminum misericórdia, *
      et copiósa apud eum redémptio.
8 Et ipse rédimet Israel *
      ex ómnibus iniquitátibus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Veni, Dómine, et noli tardáre; reláxa facínora plebi tuæ, Israel.

Ant. 3 Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras.

Canticum
De Christo, servo Dei
Phil 2, 6-11

6 Christus Iesus, cum in forma Dei esset, *
      non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

7  sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, †
      in similitúdinem hóminum factus; *
      et hábitu invéntus ut homo,

8 humiliávit semetípsum †
      factus obœdiens usque ad mortem, *
      mortem autem crucis. –

9 Propter quod et Deus illum exaltávit †
      et donávit illi nomen, *
      quod est super omne nomen,

10 ut in nómine Iesu omne genu flectátur *
       cæléstium et terréstrium et infernórum
    et omnis lingua confiteátur: *

11   «Dóminus Iesus Christus», in glóriam Dei Patris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras.

LECTIO BREVIS

RESPONSORIUM BREVE
V. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.
V. Et salutáre tuum da nobis.
R. Misericórdiam tuam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Osténde nobis, Dómine, * misericórdiam tuam.

MAGNIFICAT

Ad Magnificat, ant. O clavis David, et sceptrum domus Israel; qui áperis, et nemo claudit; claudis, et nemo áperit: veni et educ vinctum de domo cárceris, sedéntem in ténebris et umbra mortis.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

46 Magníficat *
     ánima mea Dóminum,

47 et exsultávit spíritus meus *
      in Deo salvatóre meo,

48 quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
      Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

49 quia fecit mihi magna, qui potens est, *
      et sanctum nomen eius,

50 et misericórdia eius in progénies et progénies *
      timéntibus eum.

51 Fecit poténtiam in bráchio suo, *
      dispérsit supérbos mente cordis sui;

52 depósuit poténtes de sede *
      et exaltávit húmiles;

53 esuriéntes implévit bonis *
      et dívites dimísit inánes.

54 Suscépit Israel púerum suum, *
      recordátus misericórdiæ,

55 sicut locútus est ad patres nostros, *
      Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. O clavis David, et sceptrum domus Israel; qui áperis, et nemo claudit; claudis, et nemo áperit: veni et educ vinctum de domo cárceris, sedéntem in ténebris et umbra mortis.

PRECES
Christum Dóminum ex Vírgine María natum, fratres caríssimi, húmiles deprecémur lætantésque vocémus:
     Veni, Dómine Iesu.

Fili Dei unigénite, qui ventúrus es ut verus ángelus testaménti,
fac ut mundus te suscípiat et agnóscat.
Qui génitus in sinu Patris, incarnári venísti ex María Vírgine,
ab omni corruptióne humánæ condiciónis nos élue.
Qui, vita cum sis, venísti mortem perférre,
tríbue nobis nihil de mortis damnatióne sentíre.
Et quia merces tua ad iudícium tecum véniet, píetas tua consuéta tunc nobis occúrrat in múnere,
quæ nostrum sólita est semper removére languórem.
Christe Dómine, qui morte tua mórtuis subvenísti,
pro defúnctis nos orántes exáudi.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)