☼ lat ☰

BREVIARIUM ROMANUM

11 aprilis 2016
S. Stanislai, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Natus in oppido Szczepanów, in Polonia, circa annum 1036, Leodio (Liège) studiis incubuit. Presbyter factus, Lamberto episcopo Cracoviensi successit anno 1072. Ut bonus pastor Ecclésiam rexit, pauperes adiuvit, clericos quotannis invisit. A rege Boleslao, quem increpaverat, occisus fuit anno 1079.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit. Allelúia.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis. Allelúia.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

7, 1-17
Turba magna sigillo Dei signata

     Ego Ioánnes vidi quáttuor ángelos stantes super quáttuor ángulos terræ tenéntes quáttuor ventos terræ, ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam árborem. Et vidi álterum ángelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem sigíllum Dei vivi, et clamávit voce magna quáttuor ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari dicens: «Nolíte nocére terræ neque mari neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum». Et audívi númerum signatórum, centum quadragínta quáttuor mília, signáti ex omni tribu filiórum Israel: ex tribu Iudæ duódecim mília signáti, ex tribu Ruben duódecim mília, ex tribu Gad duódecim mília, ex tribu Aser duódecim mília, ex tribu Néphthali duódecim mília, ex tribu Manásse duódecim mília, ex tribu Símeon duódecim mília, ex tribu Levi duódecim mília, ex tribu Issachar duódecim mília, ex tribu Zábulon duódecim mília, ex tribu Ioseph duódecim mília, ex tribu Béniamin duódecim mília signáti.
     Post hæc vidi: et ecce turba magna, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et linguis stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; et clamant voce magna dicéntes: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».
     Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum dicéntes:
     «Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen».
     Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. ídeo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».

RESPONSORIUM

Ap 7, 13.14; 6, 9

R. Isti qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt? Et dixit mihi: * Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni, allelúia.
V. Vidi subtus altáre Dei ánimas interfectórum propter verbum Dei, et propter testimónium quod habébant. * Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 58, 8-9. 11: CSEL 3, 663-666)

Fidei congressione pugnantes

     Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. Quanta est glóriæ dígnitas, quanta felícitas prǽside Deo cóngredi et Christo iúdice coronári!
     Armémur, fratres dilectíssimi, víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. Ad áciem, quæ nobis indícitur, Dei castra procédant.
     Armári et parári nos beátus Apóstolus docet dicens: Accíncti lumbos vestros in veritáte, indúti lorícam iustítiæ et calceáti pedes in præparatióne pacis Evangélii, assuméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia igníta iácula nequíssimi exstínguere, et gáleam salútis et gládium spíritus, qui est sermo Dei.
     Hæc arma sumámus, his nos tutaméntis spiritálibus et cæléstibus muniámus, ut in die nequíssimo resístere diáboli minis et repugnáre possímus.
     Induámus lorícam iustítiæ, ut contra inimíci iácula munítum sit pectus et tutum. Calceáti sint evangélico magistério et armáti pedes, ut, cum serpens calcári a nobis et óbteri cœperit, mordére et supplantáre non possit.
     Portémus fórtiter scutum fídei, quo protegénte quidquid iaculátur inimícus possit exstíngui.
     Accipiámus quoque ad teguméntum cápitis gáleam spiritálem, ut muniántur aures, ne áudiant edícta ferália, muniántur óculi, ne vídeant detestánda simulácra, muniátur frons, ut signum Dei incólume servétur, muniátur os, ut Dóminum suum Christum victrix lingua fateátur.
     Armémus et déxteram gládio spiritáli, ut sacrifícia funésta fórtiter réspuat, ut Eucharístiæ memor quæ Dómini corpus áccipit ipsum complectátur, póstmodum Dómini sumptúra prǽmium cæléstium coronárum.
     Hæc, fratres dilectíssimi, hæreant córdibus vestris. Si hæc cogitántibus ac meditántibus nobis supervénerit persecutiónis dies, miles Christi, præcéptis eius et mónitis erudítus, non expavéscit ad pugnam, sed parátus est ad corónam.
1Srov. Ef 6, 14-17.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * fundátus enim erat supra firmam petram. Allelúia.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, præsta, quǽsumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)