Deus spei repleat vos omni pace in credendo. (Rom 15, 13)
2 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
ab ipso enim salutáre meum.
3 Verúmtamen ipse refúgium meum et salutáre meum, *
præsídium meum, non movébor ámplius. –
4 Quoúsque irrúitis in hóminem, †
contúnditis univérsi vos *
tamquam paríetem inclinátum et macériam depúlsam?
5 Verúmtamen de excélso suo cogitavérunt depéllere; †
delectabántur mendácio. *
Ore suo benedicébant et corde suo maledicébant. –
6 In Deo tantum quiésce, ánima mea, *
quóniam ab ipso patiéntia mea.
7 Verúmtamen ipse Deus meus et salutáre meum, *
præsídium meum, non movébor. –
8 In Deo salutáre meum et glória mea; *
Deus fortitúdinis meæ, et refúgium meum in Deo est.
9 Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, †
effúndite coram illo corda vestra; *
Deus refúgium nobis.
10 Verúmtamen vánitas fílii Adam, *
mendácium fílii hóminum.
In statéram si conscéndant, *
super fumum leves sunt omnes. –
11 Nolíte speráre in violéntia †
et in rapína nolíte décipi; *
divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
12 Semel locútus est Deus, *
duo hæc audívi:
13 quia potéstas Deo est, †
et tibi, Dómine, misericórdia; *
quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.