[ Coniunctiones abscondere ]

« December 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


30. december 2020, Feria IV.
hebd. I

Feria IV infra octavam Nativitatis


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

30 december 2020
Feria IV infra octavam Nativitatis

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

A solis ortus cárdine
adúsque terræ límitem
Christum canámus príncipem,
natum María Vírgine.

Beátus auctor sǽculi
servíle corpus índuit,
ut carne carnem líberans
non pérderet quod cóndidit.

Clausæ paréntis víscera
cæléstis intrat grátia;
venter puéllæ báiulat
secréta quæ non nóverat.

Domus pudíci péctoris
templum repénte fit Dei;
intácta nésciens virum
verbo concépit Fílium.

Eníxa est puérpera
quem Gábriel prædíxerat,
quem matris alvo géstiens
clausus Ioánnes sénserat.

Feno iacére pértulit,
præsépe non abhórruit,
parvóque lacte pastus est
per quem nec ales ésurit.

Gaudet chorus cæléstium
et ángeli canunt Deum,
palámque fit pastóribus
pastor, creátor ómnium.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit.

Psalmus 84 (85)
Propinqua est salus nostra

In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)

2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
      convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
      operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
      revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –

5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
      et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
      aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
      et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
      et salutáre tuum da nobis. –

9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
       quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
       et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
       ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
       iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
       et iustítia de cælo prospéxit. –

13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
       et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
       et ponet in via gressus suos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit.

Ant. 2 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 3 Ipse invocábit me: Pater meus es tu, allelúia.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ipse invocábit me: Pater meus es tu, allelúia.

V. Notum fecit Dóminus, allelúia.
R. Salutáre suum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

1, 15 – 2, 3
Christus, caput Ecclesiæ; Paulus servus eius

     Fratres: Christus Iesus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ, quia in ipso cóndita sunt univérsa in cælis et in terra, visibília et invisibília, sive throni sive dominatiónes sive principátus sive potestátes. Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, et ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis ecclésiæ; qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens, quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
     Et vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, nunc autem reconciliávit in córpore carnis eius per mortem exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso, si tamen permanétis in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus miníster.
     Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia, cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei, mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ mystérii huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriæ; quem nos annuntiámus, commonéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo; ad quod et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quæ operátur in me in virtúte.
     Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne, ut consoléntur corda ipsórum instrúcti in caritáte et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei, Christi, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.

RESPONSORIUM

Col 1, 18. 17

R. Christus est caput córporis Ecclésiæ, primogénitus ex mórtuis, * ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.
V. Ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. * Ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri De refutatióne ómnium hǽresum

(Cap. 10, 33-34: PG 16, 3452-3453)

Verbum caro factum deificat nos

     Non vanis verbis fidem habémus, neque subitáriis cordis mótibus abrípimur, neque blandítiis facúndiæ sermónum mulcémur, sed verbis vi divína dictis fidem non denegámus.
     Et hæc Deus Verbo imperábat, Verbum autem illa loquebátur, per éadem convértens hóminem ab inobœdiéntia, non vi necessitátis in servitútem rédigens, sed in libertáte et voluntário consílio vocans.
     Hoc Verbum in fine témporum mittébat Pater, non ámplius per prophétam loqui neque obscúre prædicátum subintéllegi illud volens, sed iubens ut ipso visu apparéret, ut mundus ipsum videns salvarétur.
     Hoc Verbum cognóvimus ex Vírgine corpus assumpsísse et véterem hóminem per novam formatiónem gestásse. Hoc scimus hóminem ex nostra massa factum esse; nisi enim ex eádem éxstitit, frustra prǽcipit ut ipsum imitémur tamquam magístrum. Si enim ille homo divérsæ erat forte substántiæ, cur simília ímperat mihi débili nato, et quómodo hic bonus et iustus?
     Ne autem divérsus a nobis censerétur, étiam labórem sustínuit, et esuríre vóluit, et sitíre non recusávit, et somno quiévit, et passióni non repugnávit, et morti obtemperávit, et resurrectiónem suam manifestávit, tamquam primítias ófferens in his ómnibus própriam suam humanitátem, ut tu pátiens ne ánimum despóndeas, sed, hóminem temetípsum prófitens, exspéctes et tu quæ Deus huic exhíbuit.
     Deum verum cum didíceris, habébis immortále corpus et incorrúptum una cum ánima, et regnum cælórum nanciscéris tu, qui in terra degísti et cæléstem regem cognovísti; eris autem consors Dei et cohéres Christi, non concupiscéntiis vel passiónibus vel morbis obstríctus, quia factus es deus.
     Quæcúmque enim sustinuísti mala, homo cum sis, hæc Deus dabat, quia homo es; quæcúmque autem subsequúntur Deum, hæc præbére promísit Deus, cum deificátus fúeris et immortális factus. Vidélicet, cognósce te ipsum, agnóscens Deum qui te fecit; cognóscere enim et cognósci cóntigit ei qui ab illo vocátus est.
     Ne contendátis ígitur advérsus vos ínvicem, neu dubitétis régredi. Christus enim est super ómnia Deus, qui peccátum ab homínibus ablúere constítuit, novum perfíciens véterem hóminem, postquam imáginem eum vocávit ab inítio et per effígiem osténdit caritátem, quam erga te habet. Cuius præcéptis grávibus ubi obœdíveris, et boni bonus factus fúeris imitátor, eris eius consímilis, ab eo honorátus. Non enim mendícus est Deus, qui et te deum fecit ad ipsíus glóriam.

RESPONSORIUM

Io 1, 14; Bar 3, 38

R. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. * Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
V. In terris visus est, et cum homínibus conversátus est. * Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quem vidístis? pastóres, dícite; annuntiáte nobis: In terris quis appáruit? Natum vídimus et choros angelórum collaudántes Dóminum, allelúia.

Ant. 2 Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Angelus ad pastóres ait: Annúntio vobis gáudium magnum, quia natus est vobis hódie Salvátor mundi, allelúia.

Ant. 3 Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Párvulus fílius hódie natus est nobis, et vocábitur Deus fortis, allelúia.

LECTIO BREVIS

Is 9, 5
Párvulus natus est nobis, fílius datus est nobis; et factus est principátus super úmerum eius; et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater æternitátis, Princeps pacis.

RESPONSORIUM BREVE
V. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.
R. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.
V. Salutáre suum,
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Notum fecit Dóminus, * allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Nato Dómino, angelórum chorus canébat, dicens: Salus Deo nostro, sedénti super thronum, et Agno.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Nato Dómino, angelórum chorus canébat, dicens: Salus Deo nostro, sedénti super thronum, et Agno.

PRECES
Christum, in quo Pater ómnia instauránda decrévit, precémur:
     Fili Dei amantíssime, audi nos.

Fili Dei, qui eras in princípio apud Patrem et in plenitúdine témporum homo factus es,
da nobis in omnes fratérnam caritátem.
Pauper factus es, ut paupertáte tua ditarémur; temetípsum exinanísti, ut humilitáte tua resurgerémus, consórtes effécti glóriæ tuæ:
Evangélii tui fidéles fac nos minístros.
In ténebris et in umbra mortis nobis sedéntibus lumen dedísti:
virtútem, iustítiam et pacem páriter præsta.
Cor rectum et sincérum da nobis ad audiéndum verbum tuum,
atque in nobis et in mundo abundántius pérfice fructus ad glóriam tuam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)