[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2020 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


28. october 2020, Feria IV.
hebd. II

SS. Simonis et Iudæ, apostolorum, festum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

ANTIPHONIS FINALES AD B. MARIAM VIRGINEM

Alma Redemptoris | Ave, Regína | Salve Regina | Sub tuum præsídium | Ave Mária | Regína cæli

Alma Redemptóris

Alma Redemptóris Mater, quæ pérvia cæli
porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,
súrgere qui curat, pópulo; tu, quæ genuísti,
natúra miránte, tuum sanctum Genitórem,
Virgo, prius ac postérius, Gabriélis ab ore
sumens illud Ave, peccatórum miserére.

Ave, Regína

Ave, Regína cælórum,
ave, Dómina angelórum,
salve, radix, salve porta,
ex qua mundo lux est orta.

Gaude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa,
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

Salve, Regína

Salve, Regína, Mater misericórdiæ;
vita, dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Evæ.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

Sub tuum præsídium

Sub tuum præsídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias, in necessitátibus,
sed a perículis cunctis líbera nos semper,
Virgo [gloriósa et] benedícta.
[Dómina nostra, Mediátrix nostra, Advocáta nostra,
tuo Fílio nos reconcília,
tuo Fílio nos comménda,
tuo Fílio nos repræsénta.]

Ave Mária

Ave Mária, grátia plena,
Dóminus tecum;
Benedícta tu in muliéribus
et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Mária, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus
nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Vel

Regína cæli

Regína cæli laetáre, allelúia;
Quia quem meruísti portáre, allelúia;
resurréxit, sicut dixit, allelúia;
ora pro nobis Deum, allelúia.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)