[ Coniunctiones abscondere ]

« Maius 2018 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


25. maius 2018, Feria VI.
hebd. III

PER ANNUM, hebd. VII
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

ORDINARIUM
Ad horam mediam

INVITATORIUM | ad laudes matutinas | ad officium lectionis | ad horam mediam | ad vesperas | ad completorium

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia
(Ommititur tempore Quadragesimæ).

    Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.
    Nihil fit in his Horis de memoriis Sanctorum.

HYMNUS

    Deinde dicitur hymnus congruus, ut indicatur initio uniuscuiusque temporis.

Ad tertiam

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus
unum Patri cum Fílio,
dignáre promptus íngeri
nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessiónem pérsonent,
flamméscat igne cáritas,
accéndat ardor próximos.

Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.

Ad sextam

Rector potens, verax Deus,
qui témperas rerum vices,
splendóre mane ínstruis
et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,
aufer calórem nóxium,
confer salútem córporum
verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

Ad nonam

Rerum, Deus, tenax vigor,
immótus in te pérmanens,
lucis diúrnæ témpora
succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,
quo vita numquam décidat,
sed prǽmium mortis sacræ
perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

    Post hymnum fit psalmodia cum congruis antiphonis.
    Duplex psalmodia proponitur in Psalterio: altera currens, altera complementaris.
    Psalmodia currens constat e tribus psalmis vel psalmorum incisis e cursu Psalterii.
    Psalmodia complementaris constat e psalmis invariabilibus, selectis ex iis, qui graduales nuncupantur. Qui unam tantum Horam dicit, psalmodiam currentem sumit, etiam in festis.
    Qui plures Horas dicit, in una Hora sumit psalmodiam currentem, in ceteris complementarem.
    In sollemnitatibus dicuntur psalmi e psalmodia complementari in tribus Horis. Si tamen die dominica occurrant, sumuntur psalmi de dominica hebdomadæ I.
    Extra sollemnitates, antiphonæ sumuntur de tempore occurrente.

LECTIO BREVIS

    Post psalmodiam fit lectio brevis.

    In officio dominicali et feriali per annum, lectio brevis indicatur in Psalterio currente.
    In officio dominicali et feriali ceteris in temporibus, lectio brevis ponitur in Proprio de Tempore.
    In sollemnitatibus vero et festis, lectio brevis invenitur in Proprio vel in Communi.
    Post lectionem brevem, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest. Præterea præbetur brevissimum responsorium seu versus, qui eodem loco indicatur quo lectio brevis.

ORATIO

    Postea dicitur oratio propria diei, cui præmittitur invitatio Orémus. et additur conclusio conveniens, id est:
Si oratio dirigitur ad Patrem:
Per Christum Dóminum nostrum.
Si dirigitur ad Patrem, sed in fine ipsius fit mentio Filii:
Qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
Si dirigitur ad Filium:
Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
    Et respondetur:
Amen. <

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómine.
R. Deo grátias.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2017 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)