[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


25. augustus 2019, Dominica
hebd. I

XXI DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

25 augustus 2019
XXI DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Sophoníæ prophétæ

1, 1-7. 14 – 2, 3
Iudicium Domini

     Verbum Dómini, quod factum est ad Sophoníam fílium Chusi fílii Godolíæ fílii Amaríæ fílii Ezechíæ, in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ.
     «Auferens áuferam ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus, áuferam hóminem et pecus, áuferam volátile cæli et pisces maris. Et ruínæ impiórum erunt; et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus. Et exténdam manum meam super Iudam et super omnes habitántes Ierúsalem; et dispérdam de loco hoc relíquias Baal et nómina ædituórum cum sacerdótibus, et eos, qui adórant super tecta milítiam cæli et adórant et iurant in Dómino et iurant in Melchom, et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quærunt Dóminum nec investígant eum».
     Siléte a fácie Dómini Dei, quia iuxta est dies Dómini; quia præparávit Dóminus hóstiam, sanctificávit vocátos suos. Iuxta est dies Dómini magnus, iuxta et velox nimis; vox diéi Dómini amára, tribulábitur ibi fortis.
     Dies iræ dies illa, dies tribulatiónis et angústiæ, dies vastitátis et desolatiónis, dies tenebrárum et calíginis, dies nébulæ et túrbinis, dies tubæ et clangóris super civitátes munítas et super ángulos excélsos. Et tribulábo hómines, et ambulábunt ut cæci, quia Dómino peccavérunt; et effundétur sanguis eórum sicut humus, et víscera eórum sicut stércora.
     Sed et argéntum eórum et aurum eórum non póterit liberáre eos in die iræ Dómini; in igne zeli eius devorábitur omnis terra, quia consummatiónem cum festinatióne fáciet cunctis habitántibus terram. Conveníte, congregámini, gens non amábilis, priúsquam dispergámini quasi pulvis transeúntes, ántequam véniat super vos ira furóris Dómini, ántequam véniat super vos dies furóris Dómini.
     Quǽrite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui iudícium eius estis operáti; quǽrite iustítiam, quǽrite mansuetúdinem, si quómodo abscondámini in die furóris Dómini».

RESPONSORIUM

Soph 2, 3; Lc 6, 20b

R. Quǽrite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui iudícium eius estis operáti; * Quǽrite iustítiam, quǽrite mansuetúdinem.
V. Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. * Quǽrite iustítiam, quǽrite mansuetúdinem.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis
 

(N. 39)

Novi sǽculi adumbratio

     Terræ ac humanitátis consummándæ tempus ignorámus, nec univérsi transformándi modum nóvimus. Transit quidem figúra huius mundi per peccátum deformáta, sed docémur Deum novam habitatiónem novámque terram paráre in qua iustítia hábitat, et cuius beatitúdo ómnia pacis desidéria, quæ in córdibus hóminum ascéndunt, implébit ac superábit. Tunc, morte devícta, fílii Dei in Christo resuscitabúntur, et id quod seminátum fuit in infirmitáte ac corruptióne, incorruptiónem índuet; et, manénte caritáte eiúsque ópere, a servitúte vanitátis liberábitur tota creatúra illa, quam Deus propter hóminem creávit.
     Monémur sane nihil prodésse hómini, si univérsum mundum lucrétur, seípsum autem perdat. Exspectátio tamen novæ terræ extenuáre non debet, sed pótius excitáre, sollicitúdinem hanc terram excoléndi, ubi corpus illud novæ famíliæ humánæ crescit quod aliquálem novi sǽculi adumbratiónem iam præbére valet. ídeo, licet progréssus terrénus a regni Christi augménto sédulo distinguéndus sit, in quantum tamen ad societátem humánam mélius ordinándam conférre potest, regni Dei magnópere ínterest.
     Bona enim humánæ dignitátis, communiónis fratérnæ et libertátis, hos omnes scílicet bonos natúræ ac indústriæ nostræ fructus, postquam in Spíritu Dómini et iuxta eius mandátum in terris propagavérimus, póstea dénuo inveniémus, mundáta tamen ab omni sorde, illumináta ac transfiguráta, cum Christus Patri reddet regnum ætérnum et universále: «regnum veritátis et vitæ, regnum sanctitátis et grátiæ, regnum iustítiæ, amóris et pacis». His in terris regnum iam in mystério adest; adveniénte autem Dómino consummábitur.

RESPONSORIUM

Cf. Is 49, 13; Ps 71 (72), 7a

R. Læténtur cæli et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem, quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur.
V. Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et páuperum suórum miserébitur.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui fidélium mentes uníus éfficis voluntátis, da pópulis tuis id amáre quod prǽcipis, id desideráre quod promíttis, ut, inter mundánas varietátes, ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gáudia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)