[ Coniunctiones abscondere ]

« Februarius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
2425262728 


10. februarius 2019, Dominica
hebd. I

V DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

10 februarius 2019
V DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

1, 1-12
Evangelium Pauli

     Paulus apóstolus, non ab homínibus neque per hóminem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis, et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo, qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sǽculo nequam secúndum voluntátem Dei et Patris nostri, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen.
     Miror quod tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in grátia Christi, in áliud evangélium; quod non est áliud, nisi sunt áliqui, qui vos contúrbant et volunt convértere evangélium Christi. Sed licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit! Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: Si quis vobis evangelizáverit præter id, quod accepístis, anáthema sit! Modo enim homínibus suádeo aut Deo? Aut quæro homínibus placére? Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem!
     Notum enim vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem; neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Gal 1, 3-4.10

R. Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo, * Qui dedit semetípsum pro peccátis nostris.
V. Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem. * Qui dedit semetípsum pro peccátis nostris.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Augustíni epíscopi in Epístolam ad Gálatas

(Praefatio: PL 35, 2105-2107)

Gratiam Dei intellegamus

     Causa propter quam scribit Apóstolus ad Gálatas, hæc est, ut intéllegant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege iam non sint. Cum enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis christiáni nómine, nondum tamen tenéntes ipsum grátiæ benefícium, et adhuc voléntes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat, non iustítiæ serviéntibus, sed peccáto, iustam scílicet legem iniústis homínibus dando ad demonstránda peccáta eórum, non auferénda; non enim aufert peccáta nisi grátia fídei, quæ per dilectiónem operátur; sub hac ergo grátia iam Gálatas constitútos, illi volébant constitúere sub onéribus legis, asseverántes nihil eis prodésse Evangélium, nisi circumcideréntur, et céteras carnáles iudáici ritus observatiónes subírent.
     Et ídeo Paulum apóstolum suspéctum habére cœperant, a quo illis Evangélium prædicátum erat, tamquam non tenéntem disciplínam ceterórum Apostolórum, qui gentes cogébant iudaizáre. Césserat enim tálium hóminum scándalis apóstolus Petrus, et in simulatiónem ductus erat, tamquam et ipse hoc sentíret, nihil prodésse géntibus Evangélium nisi ónera legis implérent; a qua simulatióne idem apóstolus Paulus eum révocat, sicut in hac ipsa epístola docet. Talis quidem quǽstio est et in epístola ad Romános; verúmtamen vidétur áliquid interésse quod ibi contentiónem ipsam dírimit litémque compónit, quæ inter eos qui ex Iudǽis, et eos qui ex Géntibus credíderant, orta erat.
     In hac vero epístola ad eos scribit, qui iam commóti erant auctoritáte illórum qui ex Iudǽis erant et ad observatiónes legis cogébant; cœperant enim eis crédere, tamquam Paulus apóstolus non vera prædicásset, quod eos circumcídi noluísset. Et ídeo sic cœpit: Miror quod sic tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in glóriam Christi, in áliud evangélium.
     Hoc ergo exórdio, causæ quæstiónem bréviter insinuávit. Quamquam et ipsa salutatióne, cum dicit se apóstolum, non ab homínibus, neque per hóminem, quod in nulla ália epístola dixísse invenítur, satis osténdit, et illos qui tália persuadébant, non esse a Deo, sed ab homínibus; et céteris Apóstolis, quantum ad auctoritátem testimónii evangélici pértinet, ímparem se habéri non oportére: quandóquidem non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem se apóstolum nóverit.

RESPONSORIUM

Gal 3, 24-25.23

R. Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
V. Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Famíliam tuam, quǽsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)