[ Coniunctiones abscondere ]

« Iunius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 1
2345678
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30 


12. iunius 2019, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. X
Pro O.P.: B. Stephani Bandelli, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

12 iunius 2019
PER ANNUM, hebd. X
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

3,1-17; 4,14-19; 5,10-12
Populus transit per Iordanem et celebrat Pascha

     In diébus illis: Iósue de nocte consúrgens movit castra. Egredientésque de Settim venérunt ad Iordánem, ipse et omnes fílii Israel; et moráti sunt ibi, ántequam transírent. Tribus diébus evolútis, transiérunt præfécti per castrórum médium et præcepérunt pópulo: «Quando vidéritis arcam fœderis Dómini Dei vestri et sacerdótes stirpis levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite et sequímini eam — sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum fere mílium, et cavéte, ne appropinquétis ad eam — ut sciátis per quam viam ingrediámini, quia prius non ambulástis per eam». Dixítque Iósue ad pópulum: «Sanctificámini; cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília». Et ait ad sacerdótes: «Tóllite arcam fœderis et præcédite pópulum». Qui tulérunt et ambulavérunt ante eos.
     Dixítque Dóminus ad Iósue: «Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim. Tu autem prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum venéritis ad oram aquæ Iordánis, state in Iordáne». Dixítque Iósue ad fílios Israel: «Accédite huc et audíte verba Dómini Dei vestri». Et rursum: «In hoc, inquit, sciétis quod Deus vivens in médio vestri est et dispérdet in conspéctu vestro Chananǽum et Hetthǽum, Hevǽum et Pherezǽum, Gergesǽum quoque et Amorrǽum et Iebusǽum. Ecce arca fœderis Dómini omnis terræ antecédet vos per Iordánem. Paráte duódecim viros de tríbubus Israel, síngulos per síngulas tribus; et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes, qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ, in aquis Iordánis, aquæ, quæ inferióres sunt, decúrrent, quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent».
     Igitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Iordánem; et sacerdótes, qui portábant arcam fœderis, pergébant ante eum. Venerúntque usque ad Iordánem et, pédibus eórum in ora aquæ tinctis — Iordánis autem omnes ripas álvei sui toto témpore messis impléverat — stetérunt aquæ désuper descendéntes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quæ vocátur Adam, ex látere Sarthan; quæ autem inferióres erant in mare Arabæ, quod est mare Salsíssimum, descendérunt, úsquequo omníno defícerent. Pópulus autem incedébat contra Iéricho, et sacerdótes qui portábant arcam fœderis Dómini, stabant super siccam humum in médio Iordánis fírmiter, donec omnis Israel compléret per aréntem álveum tránsitum Iordánis.
     In illo die magnificávit Dóminus Iósue coram omni Israel, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, ómnibus diébus vitæ suæ. Dixítque ad eum: «prǽcipe sacerdótibus, qui portant arcam testimónii, ut ascéndant de Iordáne». Qui præcépit eis dicens: «Ascéndite de Iordáne». Cumque ascendíssent portántes arcam fœderis Dómini et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum et fluébant sicut ante super omnes ripas suas.
     Pópulus autem ascéndit de Iordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis, in término orientáli Iéricho.
     Manserúntque fílii Israel in Gálgalis et fecérunt Pascha quarta décima die mensis ad vésperum in campéstribus Iéricho; et comedérunt de frúgibus terræ a die áltero, ázymos panes et poléntam hoc ipso die. Defecítque manna a die sequénti, postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israel, sed comedérunt de frúgibus terræ Chánaan in anno illo.

RESPONSORIUM

Ios 4, 22-25; Ps 113 A (114), 5

R. Transívit Israel Iordánem, siccánte Deo aquas eius, sicut fécerat prius in mari Rubro, * Ut cognóscant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum.
V. Quid est tibi, mare, quod fugísti? et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? * Ut cognóscant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in librum Iesu Nave

(Hom. 4, 1: PG 12, 842-843)

De transitu Iordanis

     In Iordáne arca testaménti dux erat pópulo Dei. Consístit ordo sacerdotális et levíticus, et aquæ velut reveréntiam quandam Dei minístris deferéntes, cursum suum refrénant et coacervántur in cúmulum, iter Dei pópulo innóxium concedéntes. Et ne miréris cum hæc gesta tibi erga priórem pópulum referúntur, tibi, christiáne, qui per baptísmi sacraméntum Iordánis fluénta digréssus es, divínus sermo maióra multo et celsióra promíttit, iter tibi per áera ipsum et tránsitum pollicétur.
     Audi étenim Paulum dicéntem de iustis: Rapiémur, inquit, in núbibus óbviam Christo in áera, et ita semper cum Dómino érimus. Nihil omníno est quod métuat iustus, omnis ei creatúra famulátur.
     Audi dénique quómodo étiam per prophétam promíttit ei Deus dicens: Si tránseas per ignem, flamma non adúret te, quóniam ego Dóminus Deus tuus. Omnis ígitur locus súscipit iustum, et omnis creatúra éxhibet débitum famulátum. Et ne exístimes quod hæc in prióribus quidem gesta sunt, in te vero qui nunc audítor horum es nihil tale gerátur: ómnia compléntur in te secúndum mýsticam ratiónem. Etenim tu, qui nuper idololatríæ ténebris derelíctis, cupis ad audiéntiam divínæ legis accédere, nunc primum Ægýptum derelínquis.
     Cum catechumenórum aggregátus es número et præcéptis ecclesiásticis parére cœpísti, digréssus es mare Rubrum, et in desérti statiónibus pósitus, ad audiéndam Dei legem et intuéndum Móysis vultum per glóriam Dómini revelátum cotídie vacas. Si vero ad mýsticum baptísmi véneris fontem et consisténte sacerdotáli et levítico órdine initiátus fúeris venerándis illis magnificísque sacraméntis, quæ norunt illi quos nosse fas est, tunc étiam sacerdótum ministériis Iordáne digrésso terram repromissiónis intrábis, in qua te post Móysen súscipit Iesus et ipse tibi effícitur novi itíneris dux.
     Tu vero tantárum ac tálium virtútum Dei memor, quod tibi mare divísum est, et quod aqua flúminis stetit, convérsus ad ea dices: Quid tibi est, mare, quod fugísti? et tu Iordánis, quia convérsus es retrórsum? Montes, quid exsultástis sicut aríetes, et colles sicut agni óvium? Sed respondébit sermo divínus et dicet: A fácie Dómini commóta est terra, a fácie Dei Iacob, qui convértit petram in stagnum aquæ et rupem in fontes aquárum.

RESPONSORIUM

Sap 17, 1a; 19, 22a; Ps 76 (77), 20a

R. Magna sunt iudícia tua, Dómine, et inenarrabília; * Magnificásti pópulum tuum et honorásti.
V. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis. * Magnificásti pópulum tuum et honorásti.

ORATIO

Orémus:
Deus, a quo bona cuncta procédunt, tuis largíre supplícibus, ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt, et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)