[ Coniunctiones abscondere ]

« Iulius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


4. iulius 2019, Feria V.
hebd. I

PER ANNUM, hebd. XIII
S. Elisabeth Lusitaniæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Petri Georgii Frassati, sodalis laici, pro commemoratione
Per OP: B. Catharinæ Jarrige virginis, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

4 iulius 2019
PER ANNUM, hebd. XIII
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nox atra rerum cóntegit
terræ colóres ómnium:
nos confiténtes póscimus
te, iuste iudex córdium,

Ut áuferas piácula
sordésque mentis ábluas,
donésque, Christe, grátiam
ut arceántur crímina.

Mens, ecce, torpet ímpia,
quam culpa mordet nóxia;
obscúra gestit tóllere
et te, Redémptor, quǽrere.

Repélle tu calíginem
intrínsecus quam máxime,
ut in beáto gáudeat
se collocári lúmine.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Christe, precámur ádnuas
orántibus servis tuis,
iníquitas hæc sǽculi
ne nostram captívet fidem.

Non cogitémus ímpie,
invideámus némini,
læsi non reddámus vicem,
vincámus in bono malum.

Absit nostris e córdibus
ira, dolus, supérbia;
absístat avarítia,
malórum radix ómnium.

Consérvet pacis fœdera
non simuláta cáritas;
sit illibáta cástitas
credulitáte pérpeti.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

6, 1-23
Arca in Ierusalem transfertur

     In diébus illis: Congregávit rursum David omnes eléctos ex Israel trigínta mília. Surrexítque David et ábiit et univérsus pópulus, qui erat cum eo, in Báala Iudæ, ut addúcerent inde arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum sedéntis in chérubim super eam. Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio fílii Abínadab minábant plaustrum: Oza ambulábat iuxta arcam, et Ahio præcedébat eam. David autem et omnis Israel ludébant coram Dómino omni virtúte in cánticis et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis.
     Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit manum Oza ad arcam Dei et ténuit eam, quóniam boves lasciviéntes prorupérunt. Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam et percússit eum super temeritáte; qui mórtuus est ibi iuxta arcam Dei. Contristátus autem est David, eo quod diruptiónem dirupísset Dóminus in Ozam; et vocátum est nomen loci illíus Pharesóza (id est Dirúptio Ozæ) usque in diem hanc. Et extímuit David Dóminum in die illa dicens: «Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini?». Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitáte David, sed divértit eam in domum Obédedom Getthǽi. Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Getthǽi tribus ménsibus, et benedíxit Dóminus Obédedom et omnem domum eius.
     Nuntiatúmque est regi David: «Benedíxit Dóminus Obédedom et ómnia eius propter arcam Dei». Abiit ergo David et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio. Cumque progréssi essent, qui portábant arcam Dómini, sex passus, immolávit bovem et vítulum saginátum, et David saltábat totis víribus ante Dóminum. Porro David erat accínctus ephod líneo. Et David et omnis domus Israel ducébant arcam Dómini in iúbilo et clangóre búcinæ. Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino et despéxit eum in corde suo.
     Et introduxérunt arcam Dómini et posuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David; et óbtulit David coram Dómino holocáusta et pacífica. Cumque complésset ófferens holocáustum et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum. Et partítus est multitúdini univérsæ Israel tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam et láganum palmárum unum et palátham unam. Et ábiit omnis pópulus unusquísque in domum suam.
     Reversúsque est et David, ut benedíceret dómui suæ, et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David ait: «Quam gloriósus fuit hódie rex Israel discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, quasi si nudétur unus de scurris!». Dixítque David ad Michol: «Ante Dóminum salto. Benedíctus Dóminus, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitúeret me ducem super pópulum Dómini, super Israel! Ludam in conspéctu Dómini et vílior fiam plus quam factus sum et ero deiéctus in óculis meis, sed apud ancíllas, de quibus locúta es, gloriósior apparébo». Igitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque ad diem mortis suæ.

RESPONSORIUM

Ps 131 (132), 8. 9; Ps 23 (24), 7. 9

R. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ. * Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent.
V. Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. * Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent.

LECTIO ALTERA

Homilía sancti Hierónymi presbýteri in Psalmum quadragésimum primum ad neóphytos

(In Psalmum 41 ad neophytos: CCL 78, 542-544)

Transibo in locum tabernaculi admirabilis

     Sicut desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus. Quómodo ítaque illi cervi desíderant fontes aquárum, ita et nostri cervi, qui de Ægýpto et de sǽculo recedéntes interfecérunt Pharaónem in aquis suis et omnem eius exércitum in baptísmo necavérunt, post interfectiónem diáboli desíderant fontes Ecclésiæ, Patrem et Fílium et Spíritum Sanctum.
     De Patre, quod sit fons, scríbitur in Ieremía: Me dimisérunt fontem aquæ vivæ, et fodérunt sibi lacus detrítos, qui non possunt aquas continére. De Fílio vero in quodam loco légimus: Dereliquérunt fontem sapiéntiæ. Porro de Spíritu Sancto: statim expónitur, Evangelísta dicénte quod de Spíritu Sancto fúerit sermo Salvatóris. Ex quibus manifestíssime comprobátur, tres Ecclésiæ fontes Trinitátis esse mystérium.
     Hos desíderat ánima credéntis, hos desíderat ánima baptizáti, et dicit: Sitívit ánima mea ad Deum fontem vivum. Non enim léviter vidére vóluit Deum, sed toto desiderávit ardóre, toto sitívit incéndio. Antequam baptísmum consequeréntur, loquebántur inter se ínvicem et dicébant: Quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Ecce implétum est quod petébant: venérunt et stetérunt ante fáciem Dei, et apparuérunt ante conspéctum altáris et ante mystérium Salvatóris.
     Ad corpus Christi admíssi et in vitáli fonte renáti, confidénter loquúntur et dicunt: Transíbo in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei. Domus Dei Ecclésia est, hoc est admirábile tabernáculum: quia hábitat in eo vox exsultatiónis et confessiónis et sonus epulántium.
     Dícite ergo, qui Christum nunc induístis, et ductum nostrum sequéntes, quasi piscículi hamo, ita sermóne Dei de gúrgite sǽculi istíus sublevámini. In nobis rerum natúra mutáta est. Pisces enim, qui de mari extrácti fúerint, moriúntur; nos autem ídeo Apóstoli de mundi istíus mari extraxérunt atque piscáti sunt, ut vivi ex mórtuis fierémus. Quámdiu erámus in sǽculo, óculi nostri in profúndo et vita nostra versabátur in cæno: postquam de flúctibus erépti sumus, cœpimus solem vidére, cœpimus verum lumen aspícere, et præ nímio gáudio conturbáti ad ánimam nostram dícimus: Spera in Deum, quóniam confitébor illi, salutáre vultus mei et Deus meus.

RESPONSORIUM

Ps 26 (27), 4

R. Unum pétii a Dómino, hoc requíram: * Ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
V. Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius. * Ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, per adoptiónem grátiæ, lucis nos esse fílios voluísti, præsta, quǽsumus, ut errórum non involvámur ténebris, sed in splendóre veritátis semper maneámus conspícui. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)