[ Coniunctiones abscondere ]

« Iulius 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031 


28. iulius 2019, Dominica
hebd. I

XVII DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

28 iulius 2019
XVII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Psalmus 1
De duabus hominum viis

Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt. (Ex auctore quodam II sǽculi)

1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum †
      et in via peccatórum non stetit *
      et in convéntu derisórum non sedit,
2 sed in lege Dómini volúntas eius, *
      et in lege eius meditátur die ac nocte. –

3 Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum, *
      quod fructum suum dabit in témpore suo;
  et fólium eius non défluet, *
      et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur. –

4 Non sic ímpii, non sic, *
      sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.
5 ídeo non consúrgent ímpii in iudício *
      neque peccatóres in concílio iustórum. –

6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum, *
      et iter impiórum períbit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Lignum vitæ in cruce Dómini manifestátum est.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Psalmus 2
Messias rex et victor

Convenerunt vere adversus puerum tuum Iesum, quem unxisti. (Act 4, 27)

1 Quare fremuérunt gentes, *
      et pópuli meditáti sunt inánia?
2 Astitérunt reges terræ, †
      et príncipes convenérunt in unum *
      advérsus Dóminum et advérsus christum eius:

3 „Dirumpámus víncula eórum *
      et proiciámus a nobis iugum ipsórum!“ –

4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos, *
      Dóminus subsannábit eos.

5 Tunc loquétur ad eos in ira sua *
      et in furóre suo conturbábit eos:

6 „Ego autem constítui regem meum *
      super Sion, montem sanctum meum!“ –

7 Prædicábo decrétum eius. †
      Dóminus dixit ad me: *
      "Fílius meus es tu; ego hódie génui te.

8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, *
      et possessiónem tuam términos terræ.

9 Reges eos in virga férrea *
      et tamquam vas fíguli confrínges eos.“ –

10 Et nunc, reges, intellégite; *
      erudímini, qui iudicátis terram.

11 Servíte Dómino in timóre *
      et exsultáte ei cum tremóre.

12 Apprehéndite disciplínam, ne quando irascátur, †
      et pereátis de via, cum exárserit in brevi ira eius. *
      Beáti omnes, qui confídunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego constítui Regem meum super Sion.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

Psalmus 3
Dominus protector meus

Dormivit et somnum cepit et resurrexit, quóniam Dominus suscepit eum. (S. Irenæus)

2 Dómine, quid multiplicáti sunt, qui tríbulant me? *
      Multi insúrgunt advérsum me,

3 multi dicunt ánimæ meæ: *
      „Non est salus ipsi in Deo.“ –

4 Tu autem, Dómine, protéctor meus es, *
      glória mea et exáltans caput meum.

5 Voce mea ad Dóminum clamávi, *
      et exaudívit me de monte sancto suo. –

6 Ego obdormívi et soporátus sum, *
      exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.

7 Non timébo mília pópuli *
      circumdántis me. –

8 Exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus; †
      quóniam tu percussísti in maxíllam omnes adversántes mihi, *
      dentes peccatórum contrivísti.

9 Dómini est salus, *
      et super pópulum tuum benedíctio tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, protéctor meus, et exáltans caput meum.

V. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
R. In omni sapiéntia commonéntes vosmetípsos.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

7, 2-16
Consolationem accipit Apostolus de pænitentia Corinthiorum

    Fratres: Cápite nos! Néminem lǽsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus. Non ad condemnatiónem dico; prædíxi enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum. Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis; replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. Nam et cum venissémus Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi: foris pugnæ, intus timóres. Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi; non solum autem in advéntu eius sed étiam in solácio, quo consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem. Quóniam etsi contristávi vos in epístula, non me pǽnitet; etsi pænitéret — vídeo quod epístula illa, etsi ad horam, vos contristávit — nunc gáudeo, non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pæniténtiam; contristáti enim estis secúndum Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis. Quæ enim secúndum Deum tristítia, pæniténtiam in salútem stábilem operátur; sǽculi autem tristítia mortem operátur. Ecce enim hoc ipsum secúndum Deum contristári: quantam in vobis operátum est sollicitúdinem, sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam! In ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio. Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniúriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestándam sollicitúdinem vestram, quam pro nobis habétis, ad vos coram Deo. ídeo consoláti sumus. In consolatióne autem nostra abundántius magis gavísi sumus super gáudium Titi, quia reféctus est spíritus eius ab ómnibus vobis; et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus, sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est. Et víscera eius abundántius in vos sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obœdiéntiam, quómodo cum timóre et tremóre excepístis eum. Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Cor 7, 10. 9b

R. Quæ secúndum Deum tristítia est, pæniténtiam in salútem stábilem operátur; * Sǽculi autem tristítia mortem operátur.
V. Contristáti sumus secúndum Deum, ut in nullo detriméntum patiámur. * Sǽculi autem tristítia mortem operátur.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam secúndam ad Corínthios

(Hom. 14, 1-2: PG 497-499)

Superabundo gaudio in omni tribulatione

    Rursum Paulus de caritáte sermónem movet, increpatiónis asperitátem réprimens. Postquam enim eos coárguit, atque hoc nómine obiurgávit, quod amáti non perínde redamárent, sed ab ipsíus amóre sese abrumpéntes, áliis pestíferis homínibus sese adiúngerent, rursus obiurgatiónis acerbitátem lenit dicens: Cápite nos, hoc est: «Amáte nos». Benefícium poscit mínime grave, et quod maióri iis qui dant, quam qui accípiunt, utilitáti sit. Nec dixit «Amáte», sed, quod miseratiónem redolébat: Cápite.
     Quisnam nos, inquit, a vestris méntibus abégit? quis eiécit? quid causæ est, quámobrem in vobis coarctémur? Quóniam enim supra dixit: Angustiámini in viscéribus vestris, hoc loco id apértius declárat dicens: Cápite nos, atque hac rursus ratióne ipsos ad se pértrahit. Neque enim quidquam est, quod perínde ad amándum allíciat, ut cum is qui amátur intéllegit eum, qui amat, dilectiónem suam summópere expétere.
     Prædíxi enim, inquit, quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et convivéndum. Máxima vis amóris hæc est, cum, étiam contémptus, una cum ipsis et mori et vívere vult. Neque enim utcúmque estis in córdibus nostris, sed ita ut dixi. Fíeri enim potest, ut et amet quis et perícula fúgiat; at nos non ita.
     Replétus sum consolatióne. Qua consolatióne? A vobis vidélicet manánte: quia ad meliórem frugem revérsi, per ópera me consoláti estis. Amántis enim hoc est, tum de eo, quod non amétur, expostuláre, tum metúere ne modum in accusándo excédens, mærórem áfferat. ídeo dicit: Replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio.
     Quasi dicat: «Magno contra vos mæróre afféctus sum; verum abúnde mihi satis fecístis, ac solácium attulístis: neque enim mihi solum mæróris causam ademístis, sed étiam uberióre lætítia me perfudístis».
     Deínde ipsíus magnitúdinem declárans, non hinc solum hoc osténdit, quod díxerit: Superabúndo gáudio, sed ex eo étiam, quod subdit: In omni tribulatióne nostra. Tanta, inquit, erat ea volúptas, quæ mihi a vobis alláta est, ut ne tanta quidem afflictióne obscurári potúerit, sed magnitúdinis suæ exuberántia moléstias omnes, quæ nos inváserant, frégerit, nec eárum sensu nos áffici permíserit.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 12. 15

R. Signa apóstoli facta sunt super vos * In omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus.
V. Ego libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. * In omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Protéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum, multíplica super nos misericórdiam tuam, ut, te rectóre, te duce, sic bonis transeúntibus nunc utámur, ut iam possímus inhærére mansúris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)