[ Coniunctiones abscondere ]

« Augustus 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 123
45678910
11121314151617
18192021222324
25262728293031


7. augustus 2019, Feria IV.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XVIII
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
S. Caietani, presbyteri, memoria ad libitum


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium

ad I vesperas
[Pro O.P.: S. P. Dominici, presbyteri]

ad completorium post I vesperas


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

7 augustus 2019
PER ANNUM, hebd. XVIII
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Amos prophétæ

9,1-15
Salus iustorum

     Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: «Pércute capitéllum, et commoveántur superliminária; frange eos in cápite omnes, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non fúgiet ex eis fugitívus, et non salvábitur supérstes eis. Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde quæram et áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti et mordébit eos; et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio et occídet eos, et ponam óculos meos super eos in malum et non in bonum». Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet. Et lugébunt omnes habitántes in ea, et ascéndet sicut flúvius ea omnis, et decréscet sicut flumen Ægýpti. Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius. «Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israel?, ait Dóminus. Numquid non Israel ascéndere feci de terra Ægýpti, et Philísthim de Caphtor, et Syros de Cir? Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans, et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Ecce enim mandábo ego et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: “Non appropinquábit et non véniet super nos malum”. In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit, et reædificábo ruptúras eius; et ea, quæ corrúerant, instaurábo et reædificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet hæc. Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvæ mitténtem semen; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquefíent. Et convértam captivitátem pópuli mei Israel; et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua, quam dedi eis», dicit Dóminus Deus tuus.

RESPONSORIUM

Act 15, 17a. 16a. 14b. 15b

R. Ut requírant hómines Dóminum et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, * Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.
V. Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, sicut scríptum est. * Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta

(Cap. 19,1-3.5-7.8-12: Funk 1,53-57)

Via lucis

     Via lucis hæc est: si quis perveníre cupit ad definítum locum, stúdeat opéribus suis. Cognítio ítaque nobis data in hac via ambulándi eiúsmodi est. Díliges eum, qui te creávit; veneráberis eum, qui te formávit; glória affícies eum, qui redémit te a morte; eris corde simplex et spíritu dives; non adhærébis iis, qui incédunt in via mortis; ódio habébis quodcúmque Deo dísplicet; ódio habébis omnem simulatiónem; ne derelínquas mandáta Dómini. Te ipsum non exaltábis, eris autem húmilis in ómnibus; non assúmes tibi glóriam. Non cápies malum consílium advérsus próximum tuum; non dabis ánimæ insoléntiam.
     Díliges próximum tuum plus quam ánimam tuam. Non interfícies fetum in abortióne, nec étiam intérimes post nativitátem. Ne áuferas manum tuam a fílio tuo vel a fília tua, sed a puerítia docébis eos timórem Dómini. Bona próximi tui non concupísces, nec eris avárus; neque ex ánima tua adhærébis supérbis, sed humílibus atque iustis utéris.
     Quidquid tibi áccidit, tamquam bonum accípies, cónscius sine Deo nihil fíeri. Non eris incónstans nec bilínguis; láqueus enim mortis est lingua duplex.
     Communicábis in ómnibus cum próximo tuo nec quidquam dices próprium; si enim in incorrúpto consórtes estis, quanto magis in iis, quæ corrumpúntur? Non eris lingua præceps; os enim láqueus est mortis. Quantum potes, propter ánimam tuam castus eris. Noli porrígere manus tuas ad accipiéndum, ad dandum vero contráhere. Díliges, ut pupíllam óculi tui, omnem qui tibi loquétur verbum Dómini.
     In memóriam tuam nocte ac die revocábis iudícii diem, et exquíres cotídie vultus sanctórum, sive sermóne conténdens et ad exhortándum incédens et méditans quómodo ánimam verbo tuo serváre possis, sive mánibus tuis operáberis ad redemptiónem peccatórum tuórum.
     Non dubitábis dare, neque murmurábis cum das; cognósces autem quis sit bonus mercédis retribútor. Servábis quæ accepísti, nec addens nec demens. Malus odiósus tibi erit in perpétuum. Iuste iudicábis. Non fácies dissídium, sed pacem conciliábis contendéntes assócians. Confitéberis peccáta tua. Non accédes ad oratiónem in consciéntia mala. Hæc est via lucis.

RESPONSORIUM

Ps 118 (119), 101-102

R. Ab omni via mala prohíbui pedes meos, * Ut custódiam verba tua, Dómine.
V. A iudíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi. * Ut custódiam verba tua, Dómine.

ORATIO

Orémus:
Adésto, Dómine, fámulis tuis, et perpétuam benignitátem largíre poscéntibus, ut his, qui te auctórem et gubernatórem gloriántur habére, et grata restáures, et restauráta consérves. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)