[ Coniunctiones abscondere ]

« September 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
1234567
891011121314
15161718192021
22232425262728
2930 


8. september 2019, Dominica
hebd. III

XXIII DOMINICA PER ANNUM


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
communia

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

8 september 2019
XXIII DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Primo diérum ómnium,
quo mundus exstat cónditus
et quo resúrgens cónditor
nos, morte victa, líberat.

Pulsis procul torpóribus,
surgámus omnes ócius,
et nocte quærámus pium,
sicut Prophétam nóvimus.

Nostras preces ut áudiat
suámque dextram pórrigat,
et hic piátos sórdibus
reddat polórum sédibus.

Ut, quique sacratíssimo
huius diéi témpore
horis quiétis psállimus,
donis beátis múneret.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Dies ætásque céteris
octáva splendet sánctior
in te quam, Iesu, cónsecras,
primítiæ surgéntium.

Tu tibi nostras ánimas
nunc primo conresúscita;
tibi consúrgant córpora
secúnda morte líbera.

Tibíque mox in núbibus,
Christe, ferámur óbviam
tecum victúri pérpetim:
tu vita, resurréctio.

Cuius vidéntes fáciem,
configurémur glóriæ;
te cognoscámus sicut es,
lux vera et suávitas.

Regnum, cum Patri tráditos,
plenos septéno chrísmate,
in temet nos lætíficas,
consúmmet sancta Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Psalmus 144 (145)
Laus divinæ maiestatis

Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)

I

1 Exaltábo te, Deus meus rex, †
      et benedícam nómini tuo *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
2 Per síngulos dies benedícam tibi †
      et laudábo nomen tuum *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
      et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
      et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
      et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
      et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
      et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

II

10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
      et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
      et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
      et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
      et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

III

13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
      et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
      et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
      et imples omne ánimal in beneplácito. –

17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
      et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
      ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
      et deprecatiónem eórum exáudiet *
      et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
      et omnes peccatóres dispérdet. –

21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
      et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
      in sǽculum et in sǽculum sǽculi.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.

V. Auscúlta, fili mi, sermónes meos.
R. Et ad elóquia mea inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

37, 21; 38, 14-28
Ieremias in carcere hortátur Sedeciam ad pacem

     In diébus illis: Præcépit rex Sedecías, ut traderétur Ieremías in vestíbulo custódiæ, et darétur ei torta panis quotídie ex vico Pistórum, donec consumeréntur omnes panes de civitáte. Et mansit Ieremías in vestíbulo custódiæ.
     Et misit rex Sedecías et tulit ad se Ieremíam prophétam ad óstium tértium, quod erat in domo Dómini; et dixit rex ad Ieremíam: «Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid». Dixit autem Ieremías ad Sedecíam: «Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? Et si consílium dédero tibi, non me áudies». Iurávit ergo rex Sedecías Ieremíæ clam dicens: «Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, non occídam te et non tradam te in manu virórum istórum, qui quærunt ánimam tuam». Et dixit Ieremías ad Sedecíam: «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas hæc non succendétur igni, et salvus eris tu et domus tua; si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas hæc in manu Chaldæórum, et succéndent eam igni, et tu non effúgies de manu eórum». Et dixit rex Sedecías ad Ieremíam: «Sollícitus sum propter Iudǽos, qui transfugérunt ad Chaldǽos, ne forte tradar in manus eórum, et illúdant mihi». Respóndit autem Ieremías: «Non te tradent; audi, quæso, vocem Dómini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet ánima tua. Quod si nolúeris égredi, iste est sermo, quem osténdit mihi Dóminus: ecce omnes mulíeres, quæ remansérunt in domo regis Iudæ, educéntur ad príncipes regis Babylónis et ipsæ dicent: “Seduxérunt te et prævaluérunt advérsum te viri pacífici tui; demérsi sunt in cæno pedes tui, illi autem recessérunt a te”.
     Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldǽos, et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris; et civitátem hanc combúret igni».
     Dixit ergo Sedecías ad Ieremíam: «Nullus sciat verba hæc, et non moriéris. Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te et díxerint tibi: “Indica nobis, quid locútus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiémus, et quid locútus est tecum rex”, dices ad eos: “Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci iubéret in domum Iónathan, et ibi mórerer”». Venérunt ergo omnes príncipes ad Ieremíam et interrogavérunt eum, et locútus est eis iuxta ómnia verba, quæ præcéperat ei rex; et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum. Mansit vero Ieremías in vestíbulo custódiæ usque ad diem, quo capta est Ierúsalem.

RESPONSORIUM

2 Cf. 2 Cor 6, 4-5a; cf. Iudt 8, 27

R. Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, * In necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus.
V. Omnes qui placuérunt Deo per multas tribulatiónes transiérunt fidéles. * In necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus

(Sermo 95, 6-8: PL 54, 464-465)

Christiana sapientia

     Post hæc addit Dóminus et dicit: Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. Nihil hæc esurítio corpóreum, nihil éxpetit sitis ista terrénum; sed iustítiæ bono desíderat saturári, et in ómnium occultórum introdúcta secrétum, ipso Dómino optat impléri.
     Felix mens, quæ iustítiæ concupíscit cibum et ad talem ǽstuat potum; quem útique non expéteret, si nihil de eius suavitáte gustásset. Audiens autem dicéntem sibi prophéticum spíritum: Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus, accépit quandam supérnæ dulcédinis portiónem, et in amórem castíssimæ voluptátis exársit, ut spretis ómnibus temporálibus, ad edéndam bibendámque iustítiam toto accenderétur afféctu et illíus primi mandáti apprehénderet veritátem dicéntis: Díliges Dóminum Deum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua: quóniam nihil áliud est dilígere Deum quam amáre iustítiam.
     Dénique sicut illi dilectióni Dei próximi cura subiúngitur, ita et huic desidério iustítiæ virtus misericórdiæ copulátur et dícitur: Beáti misericórdes, quóniam ipsórum miserébitur Deus.
     Agnósce, christiáne, tuæ sapiéntiæ dignitátem, et quálium disciplinárum ártibus, ad quæ prǽmia vocéris, intéllege. Misericórdem te misericórdia, iustum vult te esse iustítia, ut in creatúra sua Creátor appáreat et in spéculo cordis humáni per líneas imitatiónis expréssa Dei imágo respléndeat. Secúra est operántium fides, áderunt tibi desidéria tua et iis, quæ amas, sine fine potiéris.
     Et quóniam tibi per eleemósynam ómnia munda sunt, ad eam quoque beatitúdinem, quæ consequénter est promíssa, pervénies, dicénte Dómino: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt. Magna felícitas, dilectíssimi, cui tantum prǽmium præparátur. Quid ergo est habére cor mundum, nisi eis quæ supra dictæ sunt studére virtútibus? Vidére autem Deum quantæ sit beatitúdinis, quæ mens concípere, quæ lingua váleat explicáre? Et tamen hoc consequétur, cum transformábitur humána natúra, ut non iam per spéculum neque in ænígmate, sed fácie ad fáciem, ipsam quam nullus hóminum vidére pótuit, sícuti est, vídeat Deitátem; et quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit, per ineffábile gáudium ætérnæ contemplatiónis obtíneat.

RESPONSORIUM

Ps 30 (31), 20; 1 Cor 2, 9a

R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. * Perfecísti eis, qui sperant in te.
V. Quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. * Perfecísti eis, qui sperant in te.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:

Deus, per quem nobis et redémptio venit et præstátur adóptio, fílios dilectiónis tuæ benígnus inténde, ut in Christo credéntibus et vera tribuátur libértas et heréditas ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)