[ Coniunctiones abscondere ]

« October 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12345
6789101112
13141516171819
20212223242526
2728293031 


3. october 2019, Feria V.
hebd. II

PER ANNUM, hebd. XXVI
Pro O.P.: B. Dominici Spadafora, presbyteri, pro commemoratione


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

3 october 2019
PER ANNUM, hebd. XXVI
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Ales diéi núntius
lucem propínquam prǽcinit;
nos excitátor méntium
iam Christus ad vitam vocat.

«Auférte — clamat — léctulos
ægros, sopóros, désides;
castíque, recti ac sóbrii
vigiláte; iam sum próximus».

Ut, cum corúscis flátibus
auróra cælum spárserit,
omnes labóre exércitos
confírmet ad spem lúminis.

Iesum ciámus vócibus
flentes, precántes, sóbrii;
inténta supplicátio
dormíre cor mundum vetat.

Tu, Christe, somnum dísice,
tu rumpe noctis víncula,
tu solve peccátum vetus
novúmque lumen íngere.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

Diurno tempore:

Amóris sensus érige
ad te, largítor véniæ,
ut fias clemens córdibus
purgátis inde sórdibus.

Extérni huc advénimus
et éxsules ingémimus;
tu portus es et pátria,
ad vitæ duc nos átria.

Felix quæ sitit cáritas
te fontem vitæ, o Véritas;
beáti valde óculi
te speculántis pópuli.

Grandis est tibi glória
tuæ laudis memória,
quam sine fine célebrant
qui cor ab imis élevant.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

3, 1-16
Exemplum Pauli

     Fratres mei, gaudéte in Dómino. Eadem vobis scríbere mihi quidem non pigrum, vobis autem secúrum. Vidéte canes, vidéte malos operários, videte concisiónem! Nos enim sumus circumcísio, qui Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu et non in carne fidúciam habéntes, quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis: circumcísus octáva die, ex génere Israel, de tribu Béniamin, Hebrǽus ex Hebrǽis, secúndum legem pharisǽus, secúndum æmulatiónem pérsequens ecclésiam, secúndum iustítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla.
     Sed, quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
     Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
     Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.

RESPONSORIUM

Phil 3, 8b. 10a; Rom 6, 8

R. Omnia detriméntum feci ut Christum lucri fáciam, *Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.
V. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. *Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses

(Nn. 12, 1-14: Funk 1, 279-253)

Christus ædificet vos in fide et veritate

     Confído vos bene exercitátos esse in sacris lítteris, et nihil vos latet; mihi autem non est concéssum. Modo, ut his scriptúris dictum est, irascímini et nolíte peccáre, et sol non óccidat super iracúndiam vestram. Beátus, qui memínerit; quod ego credo esse in vobis.
     Deus autem et Pater Dómini nostri Iesu Christi, et ipse sempitérnus póntifex, Dei Fílius Iesus Christus, ædíficet vos in fide et veritáte et in omni mansuetúdine et sine iracúndia et in patiéntia et in longanimitáte et tolerántia et castitáte; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos et nobis vobíscum et ómnibus, qui sunt sub cælo, qui creditúri sunt in Dóminum nostrum Iesum Christum et in ipsíus Patrem, qui resuscitávit eum a mórtuis.
     Pro ómnibus sanctis oráte. Oráte étiam pro régibus et potestátibus et princípibus atque pro persequéntibus et odiéntibus vos et pro inimícis crucis, ut fructus vester maniféstus sit in ómnibus, ut sitis in illo perfécti.
     Scripsístis mihi et vos et Ignátius, ut si quis vadit ad Sýriam, déferat lítteras meas, quas fécero ad vos, si habuérimus tempus opportúnum, sive ego, sive legátus, quem mísero pro vobis.
     Epístolas sane Ignátii, quæ transmíssæ sunt vobis ab eo, et álias, quantascúmque apud nos habúimus, transmísimus vobis, secúndum quod mandástis, quæ sunt subiéctæ huic epístolæ, ex quibus magnus vobis erit fructus. Cóntinent enim fidem, patiéntiam et omnem ædificatiónem ad Dóminum nostrum pertinéntem. Et de ipso Ignátio et de his, qui cum eo sunt, quod cértius agnovéritis, significáte.
     Hæc vobis scripsi per Crescéntem, quem in præsénti commendávi vobis et nunc comméndo. Conversátus est enim nobíscum inculpabíliter; credo quia et vobíscum simíliter. Sorórem autem eius habébitis commendátam, cum vénerit ad vos.
     Incólumes estóte in Dómino Iesu Christo, et grátia ipsíus cum ómnibus vestris. Amen.

RESPONSORIUM

Hebr 13, 20a. 21; 2 Mac 1, 3

R. Deus pacis aptet vos in omni bono, ut faciátis voluntátem eius; * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.
V. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis eius voluntátem. * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.

ORATIO

Orémus:

Deus, qui omnipoténtiam tuam parcéndo máxime et miserándo maniféstas, grátiam tuam super nos indesinénter infúnde, ut, ad tua promíssa curréntes, cæléstium bonórum fácias esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)