[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930


13. november 2019, Feria IV.
hebd. IV

PER ANNUM, hebd. XXXII


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

13 november 2019
PER ANNUM, hebd. XXXII
Hebdomada IV


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

O sator rerum, reparátor ævi,
Christe, rex regum, metuénde censor,
tu preces nostras paritérque laudes
   súscipe clemens.

Noctis en cursu tibi vota laudum
pángimus; præsta tibi sint ut apta,
nosque concéntu réfove perénni,
   lúminis auctor.

Da dies nobis probitáte faustos
mortis ignáram tribuéndo vitam,
semper ut nostros tua sit per actus
   glória perpes.

Ure cor nostrum, pius ure lumbos
igne divíno vigilésque nos fac,
semper ardéntes mánibus lucérnas
   ut teneámus.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Christe, lux vera, bónitas et vita,
gáudium mundi, píetas imménsa,
qui nos a morte vívido salvásti
   sánguine tuo,

Insere tuum, pétimus, amórem
méntibus nostris, fídei refúnde
lumen ætérnum, caritátis auge
   dilectiónem.

Procul a nobis pérfidus absístat
Satan, a tuis víribus confráctus;
Sanctus assístat Spíritus, a tua
   sede demíssus.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

5, 1-2. 5-9. 13-17. 25 – 6, 1
Iudicium Dei in convivio Balthasar

     In diébus illis: Balthásar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille, et coram his mílibus vinum bibébat. Balthásar ergo præcépit iam temuléntus, ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater eius de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex et optimátes eius uxorésque eius et concubínæ.
     In eádem hora apparuérunt dígiti manus hóminis et scripsérunt contra candelábrum in superfície paríetis palátii regis; et rex aspiciébat artículos manus scribéntis. Tunc regis fácies commutáta est, et cogitatiónes eius conturbábant eum, et compáges renum eius solvebántur, et génua eius ad se ínvicem collidebántur. Exclamávit ítaque rex fórtiter, ut introdúcerent magos, Chaldǽos et harúspices; et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis: «Quicúmque légerit scriptúram hanc et interpretatiónem eius maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur et torquem áuream habébit in collo et tértius in regno meo dominábitur». Tunc ingréssi sunt omnes sapiéntes regis et non potuérunt nec scriptúram légere nec interpretatiónem indicáre regi; unde rex Balthásar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est super eum, sed et optimátes eius turbabántur.
     Igitur introdúctus est Dániel coram rege; ad quem præfátus rex ait: «Tu es Dániel de fíliis captivitátis Iudæ, quem addúxit rex pater meus de Iuda? Audívi de te quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia intellegentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sint in te. Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes, magi, ut scriptúram hanc légerent et interpretatiónem eius indicárent mihi et nequivérunt sensum huius sermónis edícere. Porro ego audívi de te quod possis obscúra interpretári et ligáta dissólvere; si ergo vales scriptúram légere et interpretatiónem eius indicáre mihi, púrpura vestiéris et torquem áuream circa collum tuum habébis et tértius in regno meo princeps eris».
     Tunc respóndens Dániel ait coram rege: «Múnera tua sint tibi, et dona tua álteri da; scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem eius osténdam tibi.
     Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: mane, thecel, uphársin. Et hæc est interpretátio sermónis: mane, numerávit Deus regnum tuum et complévit illud; thecel, appénsus es in statéra et invéntus es minus habens; uphársin, divísum est regnum tuum et datum est Medis et Persis». Tunc, iubénte Balthásar, indútus est Dániel púrpura et circúmdata est torques áurea collo eius, et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo. Eádem nocte interféctus est Balthásar rex Chaldæórum.
     Et Daríus Medus succéssit in regnum annos natus sexagínta duos.

RESPONSORIUM

Ps 74 (75), 6. 8. 9; Ap 14, 9. 10

R. Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum, quóniam Deus iudex est, hunc humíliat et hunc exáltat; *Quia calix in manu Dómini, bibent omnes peccatóres terræ.
V. Qui adoráverit béstiam et imáginem eius, bibet de vino iræ Dei. * Quia calix in manu Dómini, bibent omnes peccatóres terræ.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía auctóris sǽculi secúndi

(Cap. 10, 1 – 12, 1; 13, 1: Funk 1, 157-159)

Sperantes sustineamus

     Ergo, fratres mei, faciámus voluntátem Patris, qui vocávit nos, ut vivámus et persequámur pótius virtútem; vítium autem derelinquámus véluti præcursórem scélerum nostrórum, et fugiámus impietátem, ne nos mala comprehéndant. Nam si bene ágere studuérimus, consectábitur nos pax. Hanc ob causam eam reperíre non possunt hómines, qui humánis timóribus ducúntur, præponéntes voluptátem præséntem repromissióni futúræ. Ignórant enim quantum hábeat torméntum huius sǽculi volúptas et quales hábeat delícias futúra promíssio. Ac quidem, si ipsi soli ista fácerent, tolerábile esset; iam vero persevérant insóntes ánimas pravis doctrínis imbúere, nesciéntes quod dúplicem habébunt condemnatiónem, et ipsi et qui áudiunt eos. Nos ergo in corde puro Deo serviámus, et érimus iusti; quodsi autem non serviérimus non credéndo promíssis Dei, míseri érimus. Dicit enim et sermo prophéticus: Míseri sunt, qui ánimo dúplices sunt et hæsitántes corde, qui dicunt: Hæc pridem audívimus étiam témpore patrum nostrórum; nos vero diem de die exspectántes nihil horum vídimus: O fátui, comparáte vos árbori; vitem súmite: primum quidem fóliis nudátur, germen póstea fit, post hæc uva acérba, tandem demum uva matúra. Ita et pópulus meus agitatiónes et pressúras tulit; deínde bona excípiet. Itaque, fratres mei, ánimo ne dúplices simus, sed sperántes sustineámus, ut et mercédem reportémus. Fidélis enim est, qui pollícitus est se unicuíque redditúrum secúndum ópera eius. Si ergo fecérimus iustítiam coram Deo, in regnum illíus ingrediémur et accipiémus promissiónes, quas auris non audívit, nec óculus vidit, quæque in cor hóminis non ascendérunt. Igitur in horas regnum Dei exspectémus in caritáte et iustítia, quandóquidem nescímus diem advéntus Dei. Iam ígitur, fratres, pæniténtiam agámus, resipiscámus in bonum; pleni enim sumus multa deméntia et malítia. Abstergámus a nobis prióra peccáta et ex ánimo pæniténtiam agéntes salvi fiámus; neque assentatóres simus nec frátribus solum placére studeámus, sed étiam extérnis propter iustítiam, ne Nomen per nos blasphemétur.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 58; 2 Th 3, 13

R. Stábiles estóte, immóbiles, abundántes in ópere Dómini semper, * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
V. Nolíte defícere benefaciéntes. * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.

ORATIO

Orémus:

Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)