[ Coniunctiones abscondere ]

« November 2019 »
DoIIIIIIVVVISa
 12
3456789
10111213141516
17181920212223
24252627282930


26. november 2019, Feria III.
hebd. II

PER ANNUM, hebd.


ad invitatorium
ad officium lect.
ad laudes mat. - comb.
ad tertiam - compl.
ad sextam - compl.
ad nonam - compl.
ad vesperas
ad completorium


Communia non aplicare
ordinarium
horas componere
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ

Errata

BREVIARIUM ROMANUM

Denní modlitba církve (breviář) ze serveru http://breviar.op.cz

26 november 2019
PER ANNUM, hebd.
Hebdomada II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

1,12-21
Testimonium Apostolorum et prophetarum

     Caríssimi: Incípiam vos semper commonére de his, et quidem sciéntes et confirmátos in præsénti veritáte. Iustum autem árbitror, quámdiu sum in hoc tabernáculo, suscitáre vos in commonitióne, certus quod velox est deposítio tabernáculi mei, secúndum quod et Dóminus noster Iesus Christus significávit mihi; dabo autem óperam et frequénter habére vos post óbitum meum, ut horum memóriam faciátis.
     Non enim captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis. Accípiens enim a Deo Patre honórem et glóriam, voce proláta ad eum huiuscémodi a magnífica glória: «Fílius meus, diléctus meus hic est, in quo ego mihi complácui»; et hanc vocem nos audívimus de cælo prolátam, cum essémus cum ipso in monte sancto. Et habémus firmiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes quasi lucérnæ lucénti in caliginóso loco, donec dies illucéscat et lúcifer oriátur in córdibus vestris, hoc primum intellegéntes quod omnis prophetía Scriptúræ própria interpretatióne non fit; non enim voluntáte humána proláta est prophetía aliquándo, sed a Spíritu Sancto ducti locúti sunt a Deo hómines.

RESPONSORIUM

Io 1, 14; 2 Petr 1, 16b. 18b

R. Verbum caro factum est et habitávit in nobis; * Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre. .
V. Speculatóres facti sumus illíus magnitúdinis, cum essémus cum ipso in monte sancto. * Vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 35,8-9: CCL 36,321-323)

Ad fontem venies, ipsam lucem videbis

     Nos ipsi Christiáni, in comparatióne quidem infidélium, lux iam sumus; unde dicit Apóstolus: Fuístis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut fílii lucis ambuláte. Et álibi dixit: Nox præcéssit, dies autem appropinquávit; abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámus nos arma lucis; sicut in die honéste ambulémus.
     Tamen quia in comparatióne illíus lucis ad quam ventúri sumus, adhuc non est étiam dies in quo sumus, audi Petrum apóstolum. Delátam dicit Dómino Christo vocem de magnífica potestáte; Tu es Fílius meus diléctus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de cælo audívimus delátam, cum essémus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fúimus et istam vocem de cælo tunc non audívimus, ait ad nos ipse Petrus: Et habémus certiórem prophéticum sermónem, cui bene fácitis attendéntes, sicut lucérnæ in obscúro loco, donec dies lucéscat, et lúcifer oriátur in córdibus vestris.
     Quando ergo Dóminus noster Iesus Christus vénerit, et, sicut dicit étiam apóstolus Paulus, illumináverit occúlta tenebrárum et manifestáverit cogitatiónes cordis, ut laus sit unicuíque a Deo, tunc præsénte tali die lucérnæ non erunt necessáriæ: non legétur nobis prophéta, non aperiétur codex Apóstoli, non requirémus testimónium Ioánnis, non ipso indigébimus Evangélio. Ergo omnes Scriptúræ tolléntur de médio, quæ nobis in huius sǽculi nocte tamquam lucérnæ accendebántur, ne in ténebris remanerémus.
     Istis ómnibus sublátis, ne quasi nobis lúceant indigéntibus, et ipsis homínibus Dei, per quos hæc ministráta sunt, nobíscum lumen illud verum clarúmque vidéntibus, remótis ergo his adiuméntis, quid vidébimus? Unde pascétur mens nostra? unde obtútus ille lætábitur? unde erit illud gáudium quod nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit? quid vidébimus?
     Obsecro vos, amáte mecum, cúrrite credéndo mecum; pátriam supérnam desiderémus, supérnæ pátriæ suspirémus, peregrínos nos esse hic sentiámus. Quid tunc vidébimus? Dicat nunc Evangélium: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Unde tibi ros inspérsus est, ad fontem vénies; unde rádius per oblíqua et per anfractuósa tibi ad cor tenebrósum missus est, nudam ipsam lucem vidébis, cui vidéndæ ferendǽque mundáris. Dilectíssimi, Ioánnes ipse dicit, fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.
     Séntio vestros afféctus attólli mecum in supérna; sed corpus quod corrúmpitur, ággravat ánimam; et déprimit terréna inhabitátio sensum multa cogitántem. Depositúrus sum et ego códicem istum, discessúri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce commúni, bene gavísi sumus, bene exsultávimus; sed cum ab ínvicem recédimus, ab illo non recedámus.

RESPONSORIUM

Ap 22, 5. 4

R. Nox ultra non erit, et non egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, * Quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
V. Vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. * Quóniam Dóminus Deus illuminábit illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.

ORATIO

Orémus:
Excita, quǽsumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes, ut, divíni óperis fructum propénsius exsequéntes, pietátis tuæ remédia maióra percípiant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

BREVIARIUM ROMANUM

textus in versione electronica © 2000-2019 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus)